monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXIV. De Patroclo martyre. <<< >>> LXVI. De furto patrato in aede sancti Saturnini.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXV. De basilica sancti Antoliani martyris.
1 Antolianus autem martyr apud urbem Arvernam martyrium consummavit (An. 255, 6 Feb.).2 In cuius honore Alchima soror et Placidina coniux Apollinaris episcopi templum aedificare cupientes, multa sanctorum corpora, dum fundamenta iacerent, removerunt, nescientes cuius meriti essent quorum sepulcra repererant: quae cum viritim sepelire propter aliorum sepulcrorum multitudinem quae locum illum ab antiquo repleverant non haberent, congregatam ossium massam in unam proiicientes fossam humo operuerunt: idque, quod Deo vel sancto Martyri acceptabile non fuisset, per visum cuidam apparuit; viditque homo ille conquerentem beatum Antolianum cum reliquis sanctis, atque dicentem: Vae mihi, quia propter me multi fratrum meorum iniuriati sunt: verumtamen dico, quia qui haec coeperunt, ad effectum perducere non possunt.3 Quod ita gestum est.4 Erectis tamen parietibus super altare aedis illius, turrem ac columnis, pharis, heracliisque transvolutis arcubus erexerunt, miram camerae fucorum diversitatibus imaginatam adhibentes picturam.5 Nam ita fuit hoc opus elegans et subtile, ut per longa tempora rimarum frequentatione divisum pene in ruinam pendere videretur.6 Quod periculum Avitus pontifex cernens, anticipans futuram columnarum stragem, iussit tigna asseresque vel tegulas amoveri; quibus submotis nec adiutoriis columnis appositis, nutu Dei, discedentibus de machina structoribus ut cibum caperent, recedentibusque et reliquis a basilica, dato columnae immenso pondere, cum magno sonitu super altare et circa altare diruerunt, completaque est aedes nebula de effracti calcis pulvere.7 At sacerdos exsanguis, duorum damnorum detrimenta suspirans, ne et marmora confregissent, et aliquis deperisset e populo, cire non poterat quid damni accessisset.8 Nullus enim propter nebulam pulveris illuc poterat accedere.9 Post duarum vero horarum spatium, recedente nebula, ingressi sunt vel defunctorum colligere corpora, vel columnarum fragmenta rimari.10 Nullum hominem periisse cognoscunt: altare quoque mirantur illaesum, in quod e tanta altitudine impactae columnae nihil laesionis intulerunt.11 Quid plura? invenerunt omnia integra, cuncta contemplantur esse salvata: glorificant Martyrem, conspiciunt Dei virtutem, qui sic altare columnasque servavit illaesas.12 In huius urbis territorio et Iulianus martyr (An. 304, 28 Aug.) agonis palmam legitime decertando promeruit.13 De cuius virtutibus quae ad nos usque venerunt, in libro quem de eius miraculis proprie scribere praesumpsimus declaravimus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.21r bnf1712.29 bnf2204.39 bnf9733.30
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik