monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXIII. De sancto Malloso. <<<     >>> LXV. De basilica sancti Antoliani martyris.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXIV. De Patroclo martyre.

1 Patroclus quoque martyr, qui apud urbem Tricassinorum sepultus habetur, saepius se amicum Dei virtutibus multis ostendit (An. 259 aut 273, 21 Ian.).2 Erat enim super eum parvulum oratorium, in quo unus tantum clericus serviebat.3 Loci enim homines parvum exhibebant Martyri famulatum, pro eo quod historia passionis eius non haberetur in promptu.4 Mos namque erat hominum rusticorum, ut sanctos Dei, quorum agones relegunt, attentius venerentur.5 Quidam igitur de longinquo itinere veniens, libellum huius certaminis detulit, lectori, quem in ipso loco servire diximus; prodidit ad legendum.6 Ille vero post decursam lectionem valde gavisus, nocturno sub tempore famulante lumine, velociter exemplavit.7 Hominibus quidem digressis, hic episcopo suo exhibet quae repererat, putans se per haec gratiam assequi sacerdotis.8 At ille non credens, nisi confictum aestimans, caesum increpatum clericum abscedere iubet, dicens: Te haec iuxta votum tuum dictasse manifestum est; nam nunquam ea cum ullo homine reperisti.9 Post multum vero tempus, ut virtus Martyris non esset occulta, abiit exercitus in Italiam, et detulit passionis huius historiam, sicut a clerico tenebatur scripta.10 Tunc confusus valde episcopus, cognovit vera esse quae a clerico dicebantur.11 Populus autem ex hoc magis honorare coepit Martyrem, constructaque super eum basilica, festivitatem eius per singulos annos devote concelebrat.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.21r bnf1712.29 bnf2204.38 bnf9733.30

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik