1 Ab hoc etiam sacerdote sancti martyris Mallosi corpus repertum est hoc modo (An. 286, 10 Oct.).2 Cum fama ferret hunc apud Bertunense oppidum martyrium consummasse, occultum erat hominibus illis quo in loco quiesceret: erat tamen oratorium inibi, in quo nomen eius invocabatur.3 Supradictus vero pontifex in honorem eius basilicam aedificavit, ut scilicet cum aliquid revelationis de Martyre acciperet, in ea beatos artus, Domino annuente, transferret.4 Denique in latere basilicae, id est, in parieta qui a parte erat oratorii, in absida collegit, praestolans Domini misericordiam quid iuberet de Martyre, revelari.5 Post haec diaconus quidam Mettensis, per visum ductus, ubi Martyr quiesceret est edoctus.6 Post paucum autem tempus, veniens ad episcopum, et quasi certa signa, quae per visum viderat, relegens, cum prius ibidem non fuisset, ait episcopo: Hic effode, et invenies corpus Sancti, id est, in medio absidae.7 At ille, cum fodisset quasi in septem pedes, attigit nares eius odor immensi aromatis, et ait: Credo in Christo, quod ostendit mihi Martyrem suum, quando me haec suavitas circumdedit: et fodiens, reperit sanctum corpus illaesum; et emittens vocem magnam, Gloria in excelsis Deo secum omnem clerum pariter psallere fecit.8 Dicto quoque hymno, corpus sanctum in basilicam transtulit, et cum laude debita sepelivit.9 Ferunt ibidem et Victorem martyrem esse sepultum, sed non eum adhuc cognovimus revelatum.