monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXI. De reliquiis beati Nazarii. <<< >>> LXIII. De sancto Malloso.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXII. De quinquaginta martyribus Thebaeis.
1 Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebaeorum pro Christi nomine martyrium consummasse (An. 286, 10 Oct.).2 Et quia admirabili opere ex musivo quodam modo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare voluerunt.3 Quodam autem tempore, Eberegisili episcopi, qui tunc huius urbis erat antistes, capitis medietas validis doloribus quatiebatur, erat autem tunc temporis in villa oppido proxima quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum ad Sanctorum basilicam.4 Et quia in ipsius templi medio puteus esse dicitur, in quo Sancti post martyrium pariter sunt coniecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti.5 Verum ubi exinde caput attigit, extemplo dolor omnis exemptus est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.20v bnf1712.28 bnf2204.38 bnf9733.29
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik