monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34 > 84 > 51 > 77 > 28 > 61
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LX. De Rogatiano et Donatiano martyribus, et Similino confessore. <<< >>> LXII. De quinquaginta martyribus Thebaeis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXI. De reliquiis beati Nazarii.
1 In territorio quoque urbis Namneticae, in vico quodam supra alveum Ligeris, beati Nazarii reliquiae continentur (An . . . 12 Iun.).2 Igitur quodam tempore homo devotus balteum ex auro purissimo cum omni apparatu studiosissime fabricatum, super altare basilicae illius posuit, orans ut in causis suis Martyris virtus dignaretur adesse.3 Quo recedente, Britto quidam ex satellitibus Warochi Britannorum comitis, et primus cum eo adfuit, ablatoque violenter apparatu baltei, ipsum quoque balteum repetiit (An. 590).4 Renitente presbytero ac dicente: Dei res hae sunt, et ad reficiendos pauperes sancto Martyri sunt collatae, ne famem pessimam patiantur, qui huic templo fideli devotione deserviunt: unde tu potius huc aliqua inferre, non auterre debebas.5 Non mollivit hominis avari animum abbatis illius praedicatio; sed potius succensus, minari ei coepit, ac dicere: Nisi sine mora refuderis balteum, manu mea interimeris.6 Tunc victus abbas, speciem super altare quo sancta teguntur pignora collocavit, dicens: En ipsam quam petis reticulam; si metus de virtute Martyris nullus est, aufer.7 Erit enim, ut confidimus, de vestigio iudex, si ea auferre praesumpseris.8 At ille nihil metuens, abstulit, iubens sibi equum ante ipsam basilicae porticum praeparari.9 Cui ait sacerdos: Nullus unquam in hoc loco equum praesumpsit ascendere.10 Da, quaeso, gloriam Deo, et honora Martyrem, ne mali aliquid patiaris.11 Ille vero mandata negligens sacerdotis, ascenso in atrio sancto equite, ubi egredi venit, percusso ad portae limen superius capite, ad humum testa disrupta corruit, manibusque suorum deportatus, ut tugurium cuiusdam pauperculi, quod erat proximum, est ingressus, protinus spiritum exhalavit.12 Quod Warochus audiens, et res quas hic abstulit restituit, et de suo proprio multa contulit pavore perterritus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.20v bnf1712.28 bnf2204.37 bnf9733.29
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik