monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LIX. De ultione cuiusdam furis. <<<     >>> LXI. De reliquiis beati Nazarii.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LX. De Rogatiano et Donatiano martyribus, et Similino confessore.

1 Apud urbem vero Namneticam duo sunt martyres pro Christi nomine iugulati (An. 290, 24 Maii).2 Quorum unus Rogatianus, alter Donatianus est vocitatus.3 Habetur ibi etiam et Similinus magnus confessor (An. 310, 16 Iun.).4 Igitur cum supra dicta civitas tempore Chlodoveci regis barbarica vallaretur obsidione (An. circ. 510), et iam sexaginta dies in hac aerumna fluxissent, media fere nocte apparuerunt populis viri cum albis vestibus, radiantibus cereis, a basilica beatorum Martyrum egredi: et ecce alius chorus huic similis de basilica procedere antistitis Similini.5 Cumque coniungentes se, data salutatione, orationi incubuissent, recesserunt unusquisque ad locum unde progressus fuerat, ac protinus omnis phalanga hostilis immenso pavore exterrita, ita subito impetu a loco discessit, ut facta luce nullus ex his reperiri posset.6 Apparuit ante dicta virtus Chilloni [Clar. a, Chillino] cuidam, qui tunc huic exercitui praeerat.7 Qui necdum erat ex aqua et Spiritu sancto renatus, qui statim compunctus corde, conversus ad Dominum, iterata nativitate progenitus, Christum esse Filium Dei vivi clara voce testatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.20r bnf1712.28 bnf2204.37 bnf9733.28

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik