monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86 > 23 > 81a > 83 > 32 > 59
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LVIII. De sancto Eugenio. <<<     >>> LX. De Rogatiano et Donatiano martyribus, et Similino confessore.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LIX. De ultione cuiusdam furis.

1 Ecclesia est vici Icidiorensis, sub termino Turonicae urbis, quae plerumque sacris miraculis illustratur, fenestras ex more habens, quae vitro lignis incluso clauduntur, quo praeclarius aedi sacratae lumen quod mundus meruerit subministrent.2 Quam ecclesiam fur nocturnus importunusque aggreditur, ingressusque nocte, cum omnia cerneret custodum cura tueri, et nihil de sacris ministeriis quod auferret adverteret, ait intra se: Si aliud, inquit, invenire non possum, vel has ipsas quas cerno vitreas auferam, fusoque metallo aliquid auri conquiram mihi.3 Ablatis igitur dissipatisque vitreis, metallum abstulit, et in pagum Biturigi territorii contulit.4 Missumque vitrum in fornace per triduum decoquens, nullum exinde opus potuit expedire: victusque crimine, divinum super se iudicium intuens, nequaquam motus perdurat in malis.5 Ablatum autem a cacabo vitrum, quod in pilulis nescio quibus conversum fuerat, advenientibus negotiatoribus venumdedit, ut scilicet accepta pecunia, novus Giezi, lepram perpetuam compararet.6 Nam adveniente die post anni curriculum, quod [Al., quo] hoc furtum fecerat, caput eius tumori datur: oculi quoque inflantur, ut erui a suis locis autumentur.7 Haec autem ei singulis annis eveniunt in die illa qua furtum admisit.8 Plangitque miser vitrum, quod ex itinere quo [Al., quod] transmisit non potuit revocare.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.20r bnf1712.28 bnf2204.37 bnf9733.28