monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LVII. De sancto Amarando. <<< >>> LIX. De ultione cuiusdam furis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LVIII. De sancto Eugenio.
1 Huic cryptae sociatur et ille Honorificianae persecutionis martyr Eugenius, sacerdotalis infulae maximum decus, quem in hac urbe detrusum exsilio, vel ipsius vel sociorum eius passio narrat (An. 505, 13 Iul.).2 Hic cum magnis in saeculo polleret virtutibus, et iam victor de tormentis martyrialibus exsiliisset, tempus vocationis suae, quo arcersiretur ad gloriam, Domino revelante, cognovit, illud praecipue quod populis occulebatur, manifestum noscens, se martyri Amarando socium esse futurum, ad eius sepulcrum dirigitur, prostratusque solo, diutissime orationem fudit ad Dominum: dehinc expansis per pavimentum brachiis, spiritum coelo direxit, qui a Christianis collectus, in ipsa qua diximus crypta sepulturae mandatus est.3 Ad cuius festivitatem cum tempore quodam innumeri populi convenirent, negotia multa in atrio protulerunt.4 Puella vero una ex habitatoribus loci stationem adit, quasi aliquid coemptura, speciemque sibi aptam aspiciens, a negotiatore suscepit.5 Et statim dicto citius porrectam alteri negat se accepisse.6 Negotiator vero intente aiebat: Mea eam tibi manu protuli, tuque rimandam sollicite suscepisti.7 Illaque negante, ait negogiator: Si tibi tanta est pertinacia, avaritia stimulante, negandi, iudicet illud beatus martyr Eugenius.8 Ad cuius sepulcrum, si cum sacramenti interpositione edixeris te non accepisse, damni mihi nihil aestimo quod amisi.9 At illa pollicita se posse ex hoc exui sacramento, vadit ocius ad sepulcrum; elevatisque manibus ut iuraret, extemplo membris dissolutis irriguit, plantaeque eius affixae sunt pavimento; vox haesit in gutture, tantum os patulum a sermone nudum hiabat.10 Quod negotiator cum reliquo populo cernens, ait: Prosit tibi, inquit, virgo, haec species quam tulisti mihi, sufficit ultio data per Martyrem.11 Et haec dicens, a loco discessit.12 Illa vero in hoc tormento diutissime detenta, tandem Martyre iubente locuta, palam confessa est quod clam latere voluerat.13 Quid agis, o infelix avaritia? quid petendis rebus alienis succumbis mens feminea, non virilis? Ut quid firmam loricam mentis modica transverberas sagitta cupiditatis? Quid congregas, o homo, auri rubiginosi talenta, cum iis arsurus in gehenna? Quid tibi prosunt peritura lucra, quae aeternae vitae pariunt detrimenta? iuxta illud Domini verbum: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut, quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 26)?
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.19v bnf1712.27 bnf2204.36 bnf9733.27
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik