monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LVI. De sancto Eutropio. <<< >>> LVIII. De sancto Eugenio.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LVII. De sancto Amarando.
1 Amarandus auem martyr apud Albigensem urbem, exacto agonis fidelis cursu, sepultus vivit in gloria (An. 250, 7 Nov.).2 Cuius, ut historia passionis declarat, sepulcrum diu vepribus sentibusque [Ed., sepibusque] contectum latuit, sed, Domino iubente, Christianis populis revelatum est, et crypta in qua quiescebat patefacta resplenduit.3 Sed cum hostilitate impellente locus ille ab habitatoribus fuisset evacuatus, a longinquo venientes incolae, honorem beato Martyri quasi custodi proprio nitebantur impendere.4 Igitur cum cereos frequenter devotio Christiana deferret, quadam die contigit, ut quidam prae longinquitate itineris incrementum ignis, quo accenderetur cereus, non exhiberet.5 Arreptumque silicem ferro verberat quasi ignem eliciturus: quod dum ageret, et crebris ictibus lapidem quatiens, nihil foci posset excutere, coelesti lampade cereus, qui iam beato sepulcro affixus erat, illuminatur; sicque factum est ut quae humanae non expleverant industriae, peragerentur divini numinis maiestate.6 Cessante humano studio coelestia officia ministrantur, luminisque novi fulgore cereus clarificatur accensus.7 Quod cum populis manifestatum fuisset, incrementum foci ulterius ad accendendum lumen nullus exhibere praesumpsit.8 Postquam vero locus ille inhabitari ab hominibus assidue coepit, atque ibi domus in quibus ignis accenderetur adessent, hoc miraculum non est ultra praestitum plebi, cum aliis miraculis frequentius illustretur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.19r bnf1712.27 bnf2204.36 bnf9733.27
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik