monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LV. De Timotheo et Apollinari martyribus. <<< >>> LVII. De sancto Amarando.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LVI. De sancto Eutropio.
1 Eutropius quoque martyr Santonicae urbis, a beato Clemente episcopo fertur directus in Gallias (Saec. II aut III, 30 April.), ab eodem etiam pontificalis ordinis gratia consecratus est, impletoque huius officii ordine, peracta incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, quos auctor invidiae credere non permisit, illiso capite victor occubuit.2 Sed quia eo tempore instante persecutione, neque digno loco sepultus, neque a Christianis debito honore veneratus est, valde datum est oblivioni eum martyrem fore, quod hoc ordine traditur revelatum.3 Post multa annorum spatia in eius honore basilica aedificata est, expletoque opere Palladius, qui tunc sacerdotalis ordinis cathedram regebat, convocatis abbatibus, sacros cineres in locum quem praeparaverat, transferri studuit.4 Quod cum factum fuisset, duo ex abbatibus reserato opertorio sanctum corpus aspiciunt, contemplanturque cicatricem capitis, qua in parte defixum fuerat securis acumen.5 Sed ne praesens visio duceretur in irritum, etiam spiritualis haec doctrina commonuit, scilicet cum sequent nocte stravissent sacerdotes membra quieti, apparuit per visum his duobus, dicens: Cicatricem quam contemplati estis in capite, scitote me per eam martyrium consummasse: et ex hoc quod martyr esset innotuit populis, quia non aderat historia passionis.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.19r bnf1712.27 bnf2204.36 bnf9733.27