monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 55
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LIV. De sancto Valeriano. <<< >>> LVI. De sancto Eutropio.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LV. De Timotheo et Apollinari martyribus.
1 Timotheus et Apollinaris apud Remensium urbem, consummato martyrio, coelestia regna meruerunt (An . . . 23 Aug.): quorum reliquias quidam, aedificata in eorum honore basilica, devotus expetiit.2 Pontifex vero qui aderat, cum honore per presbyterum dirigit.3 Cumque iter ageret, mulier importuna, et credo indigna merito, in via procedit, salutatoque presbytero, deosculatur linteum quo sacrae tegebantur favillae, rogans sibi de iis aliquid condonari.4 Tunc presbyter diu dubitans, et tribuere differens, victus tandem ab improbitate eius, divisit [Al. dimisit] ei particulam.5 Ascendensque sonipedem [id est, equum], iter expedire coepit iniunctum: sed percutiens utraque equi latera, nequaquam poterat promoveri; ipse vero ita gravatus erat, ut vix caput valeret erigere.6 Intelligens autem Martyrum se virtute teneri, poenitentia motus utiliter recepit quod negligentia intercedente largiri praesumpsit: restitutoque in capsa quod abstulerat, abire permissus est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.19r bnf1712.26 bnf2204.35 bnf9733.26
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik