monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16 > 45 > 54 > 17 > 71 > 52
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LI. De Benigno, martyre glorioso. <<< >>> LIII. De beato Marcello Cavillonensi.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LII. De sancto Symphoriano
1 Symphorianus martyr apud Augustodunensem urbem martyrium consummavit (An. 179, 22 Aug.. De loco autem illo ubi gladio percussus est, et sanguis eius effluxit, quidam religiosus tres lapillos cum ipso sanguine levavit, et in capsa argentea reconditos in ecclesiam ligneis constructam tabulis, apud Thigernum (V. infra, cap. 67) castrum urbis Arvernae in altari sancto locavit.2 Tempore autem (V. lib. III Hist. cap. 12) quo Theodoricus rex Francorum regionem illam evertit, hoc castrum ab hostibus incendio concrematur.3 Cumque ab aliarum domorum exustione domus Dei, quae, ut diximus, ligneis erat tabulis fabricata, igni apprehensa consumeretur, populi plangentes dicebant: Utinam vel beatae reliquiae non periissent! Interea cum prunarum magnus esset de incendio acervus effectus, subito aquilone flante atque urente, vehementer favillae ab incendio relictae, per diversa iaciuntur, et ecce capsa illa argentea illaesa refulgens, tanquam sidus praeclarum apparuit.4 Colligentes autem eam qui tunc aderant clerici, requirentes, nihil de beatis pignoribus diminutum reperientes, mirati sunt inter tam valida incendia speciem tam tenuem sic fuisse salvatam, in qua, ut ita dicam, non solum haec, sed etiam mille librae argenti aut ferri potuissent sine mora dissolvi.5 Vere magna ibidem virtus apparuit, quae populum ad Dei cultum et honorem sui nominis roboravit, qui facta deinceps alia in eodem loco basilica, sanctas reliquias in altari posuerunt.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.18r bnf1712.26 bnf2204.35 bnf9733.25
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik