monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLIX. Passio et nomina quadraginta octo martyrum. <<<     >>> LI. De Benigno, martyre glorioso.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT L. De sancto Fotino, Lugdunensi episcopo.

1 Igitur martyrio consummatus gloriosus Fotinus episcopus, qui Lugdunensi praefuit urbi sacerdos, per certaminis nobilis meritum invectus est coelo (An. 177, 2 Iun.).2 Cui et merito et sanctitate condignus Irenaeus successit episcopus, per martyrium et ipse finitus (An. 203, 28 Iun.).3 Hic in crypta basilicae beati Ioannis sub altari est sepultus.4 Et ab uno quidem latere Epipodius (An. 178, 22 et 24 April.), ab alio vero Alexander martyr est tumulatus.5 De quorum monumentis si pulvis cum fide colligatur, extemplo medetur infirmis.6 Magna enim claritas in crypta illa continetur, quae, ut credo, meritum Martyrum signat.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.17v bnf1712.25 bnf2204.34 bnf9733.24