monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87 > 66 > 25 > 39 > 40 > 47 > 43 > 91 > 49
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLVIII. De sancto Saturnino <<< >>> L. De sancto Fotino, Lugdunensi episcopo.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLIX. Passio et nomina quadraginta octo martyrum.
1 Quadraginta vero octo martyrum nomina, qui apud Lugdunum passi dicuntur (An. 177, 2 Iun.), haec sunt: Vectius, Epagatus, Zacharias, Macarius, Alcibiades, Silvius, Primus, Ulpius [Al. Alpius], Vitalis, Comminius, October, Philominus, Geminus, Iulia, Albina, Grata, Aemilia, Posthumiana, Pompeia, Rodone, Biblis, Quarta, Materna, Elpenipsa, Stamas.2 Hi autem bestiis traditi sunt, Sanctus et Maturus, Alexander, Ponticus, Blandina.3 Hi sunt qui in carcere spiritum reddiderunt: Arescius, Fotinus, Cornelius, Zotimus, Titus, Zoticus, Iulius, Aemilia, Gamnite, Pompeia, Alumna, Mamilia, Iusta, Trifime, Antonia, et beatus Fotinus episcopus.4 Quorum sancta corpora iudex iniquus igni tradi praecepit, exustisque, in Rhodanum pulveres iussit spargi.5 Sed postquam haec gesta sunt, cum Christiani moerorem maximum haberent, quasi deperissent beatae reliquiae, nocte apparuerunt viris fidelibus in eo loco, quo igni traditi sunt, stantes integri ac illaesi.6 Et conversi ad viros dixerunt eis: Reliquiae nostrae ab hoc colligantur loco, quia nullus periit a nobis.7 Ex hoc enim translati sumus ad requiem, quam nobis promisit rex coelorum Christus, pro cuius nomine passi sumus.8 Haec renuntiantes viri illi reliquis Christianis, gratias egerunt Deo, et confortati sunt in fide, colligentesque sacros cineres, aedificaverunt basilicam mirae magnitudinis in eorum honorem.9 Et sepelierunt beata pignora sub sancto altari, ubi se semper virtutibus manifestis cum Deo habitare declaraverunt.10 Locus autem ille in quo passi sunt, Athanaco vocatur, ideoque et ipsi martyres a quibusdam vocantur Athanacenses
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.17r bnf1712.24 bnf2204.33 bnf9733.24
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik