monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLVII. De sanctis Gervasio et Protasio, Nazario et Celso. <<<     >>> XLIX. Passio et nomina quadraginta octo martyrum.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLVIII. De sancto Saturnino

1 Saturninus vero martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatium est directus (Post an. 250, 29 Nov.).2 Qui impulsu paganorum, bovis petulci religatus vestigiis, per gradus Capitolii praecipitatus, praesentem finivit vitam, capitis compage dispersa.3 Cuius reliquiae cum a quibusdam religiosis in regionem alteram transferrentur, itineris ordo contulit, ut Brivatensis pagi situm in Arverno territorio terminum praeterirent.4 Sole quoque ruente, ad hospitium cuiusdam pauperis divertunt, mansionis postulando necessitatem.5 Recepti quoque ab homine, quid exhibeant narrant.6 At ille humanitatis intuitu, et Dei timore commonitus, capsam cum reliquiis in cellam penariam ponit, ac super annonam, quae erat in vase condita, locat.7 Mane quoque dato, viri, acceptis pignoribus, gratias agentes homini, iter quod coeperant abierunt.8 Sequenti vero nocte admonetur vir ille, per visum dicente sibi quodam sene: Ne maneas in hoc loco; sanctificatus est enim a pignoribus martyris Saturnini.9 Ille quoque parvipendens visionem, nihil de his, ut habet rusticitas, quae admonitus fuerat retractavit.10 Nec mora, irruit in taedium, ac parvitas facultatis eius coepit paulatim minui, uxor vero illius ab alio languore tabescere.11 Quid plura? infra unum annum in tantam redactus est exiguitatem, ut nihil ei unde ali aut tegi posset, sicut humana deposcit necessitas, remaneret.12 Tandem conversus ad se, dixit ad coniugem: Peccavi coram Deo et sanctis eius, qui ab hoc hospitiolo, sicut sum admonitus, non recessi.13 Et scio quod ob hoc nobis mala quae patimur accesserunt.14 Nunc autem pareamus visioni quam vidimus, et removeamus hoc hospitiolum a loco isto, ut salvemur.15 Tunc amoto tugurio, oratorium ex ligneis formatum tabulis collocavit; in quo quotidie orationem fundens, opem beati Martyris flagitabat.16 Tandem cessantibus plagis, aptanti manus ad operam tanta fructuum consequentia fuit, ut in modico temporis spatio amplius quam perdiderat, repararet.17 Haec infra nostrum territorium gesta sunt.18 Sed nec hoc silebo ad comprimendam malorum superbiam, quod Plato quidam, Chlotharii regis tempore, ad Pauliacense monasterium accedens, in cuius oratorio huius sancti reliquiae continentur; et pro eo quod munus aliquod ab abbate non accepisset, dixisse fertur: Ego faciam de hac ecclesia domum regis, in cuius uno angulo equites [Al. equi eius] alantur.19 Et cum furore discedens, dum ad principem abire disponit, comprehensus a febre, die tertia spiritum exhalavit: descendensque velociter ad infernum, domum Dei reliquit ad cultum eius cuius prius fuerat nomine consecrata.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.17r bnf1712.24 bnf2204.33 bnf9733.23

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik