monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87 > 66 > 25 > 39 > 40 > 47
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLVI. De calice crystallino restaurato <<<     >>> XLVIII. De sancto Saturnino

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLVII. De sanctis Gervasio et Protasio, Nazario et Celso.

1 In hac enim urbe beatorum martyrum Gervasii Protasiique victricia corpora retinentur (An. circ. 66, 19 Iun.), quae diu, sicut ipsa passionis narrat historia, sub fossa latuerunt, quae beato Ambrosio revelata ( An. 386), atque ab eodem reperta, in basilicam quam ipse proprio aedifacit studio ostensis miraculis sunt sepulta.2 De quorum reliquiis quia maxime Turonica urbs seniores ecclesias continet illustratas, sed et per totum Galliarum ambitum, Deo propitio, dilatatae sunt.3 Sermo quadam vice de his quibusdam religiosis est habitus, vel qua de causa antedictae reliquiae tam condense fuerint per loca singula distributae.4 Et quae super his, quodam referente, audivi, absurdum non putavi inserere lectioni, quia non continentur in historia passionis.5 Aiebat enim quod quando haec gloriosa corpora translata in ecclesiam illam fuerunt, dum in honorem ipsorum martyrum missarum solemnia celebrarentur, cecidisse e camera [Id est, fornice] tabulam unam, quae illisa capitibus Martyrum rivum sanguinis elicuerit.6 De quo infecta linteamina, vel pallulae, sive vela ecclesiastica, beatus cruor collectus est: qui usque adeo confluxisse fertur, quoadusque linteamina, qui susciperent, sunt reperta.7 Ex hoc enim eorum reliquiae affatim collectae per universam Italiam vel Gallias sunt delatae.8 Ex quibus et sanctus Martinus multa suscepit, sicut Paulini beatissimi narrat epistola.9 De sancti vero Nazarii ac Celsi pueri artubus, quos apud Ebredunensem Galliarum urbem passos lectio certaminis narrat (An . . . 12 Iun.), ipsa corpora et ita clam, propter paganorum insecutionem, sepulta sunt, ut in tempora secutura oblivioni darentur.10 Referre erat solitus vir ille, qui de supradictis sanctis quae praefati fuimus enarravit, natam fuisse super haec sepulcra pirum arborem, et fecisse quemdam pauperem hortulum in hoc loco, qui hanc arborem concludebat.11 Verum cum poma iuxta morem tempore debito ferret, quicunque exinde infirmus, qualibet aegritudine detentus, pomum mordicus decerpsisset, mox, ablata infirmitate, convalescebat; unde magnum quaestum pauper ille habebat.12 Sed cum se revelantes Martyres, arborem incidi iussissent, pauper ille in magnis fletibus prorumpens, incidi arborem non sinebat.13 Quo remoto, succisa piro, basilica miro opere aedificata est, in cuius etiam altari beati Genesii Arelatensis martyris (V. infra, cap. 68) reliquiae venerantur.14 Tantaque pauper ille fide praelatus est, ut sacerdotium in hac Ecclesia deinceps promereretur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.16v bnf1712.23 bnf2204.32 bnf9733.23

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik