monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34 > 84 > 51 > 77 > 28 > 61 > 12 > 46
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLV De sancto Victore martyre. <<<     >>> XLVII. De sanctis Gervasio et Protasio, Nazario et Celso.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLVI. De calice crystallino restaurato

1 Est enim apud eamdem urbem basilica sancti Laurentii levitae, cuius supra meminimus, ibique admirabili pulchritudine calix crystallinus habebatur.2 Acta vero quadam solemnitate, dum per diaconum ad sanctum altare offerretur, elapsus manu in terram ruit, et in frusta comminutus est.3 At diaconus pallidus et exsanguis, collecta diligenter fragmenta vasculi super altare posuit, non diffisus quod eum possit virtus Martyris solidare.4 Denique in vigiliis, lacrymis, atque oratione deducta nocte, requisitum calicem reperit super altare solidatum.5 Quae virtus cum populis nuntiata fuisset, tanta animos devotione succendit, ut a sacerdote peterent nova in honorem eius Deo solemnia celebrari.6 Tunc pontifex loci, suspenso super altare calice, ex tunc agens, et in posterum per singulos annos devotissime festa instituit celebrari.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.16v bnf1712.23 bnf2204.32 bnf9733.22

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik