monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16 > 45
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLIV. De Agricola et Vitali martyribus. <<<     >>> XLVI. De calice crystallino restaurato

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLV De sancto Victore martyre.

1 Magnificatur etiam apud Mediolanensium urbem Victor inclytus martyr, quod saepius vinctos ab ergastulis dissolvat, captivosque liberos abire permittat (An. 303, 8 Maii).2 Igitur quodam tempore Apollinaris cum Victorio duce Italiam petiit, quem aiunt apud urbem Romam interfectum, Apollinarem incolae loci quasi captivum retinebant, dicentes: Non videbis patriam tuam, sed dignas ut satelles tuus poenas exsolves.3 Haec autem comminati, miserunt eum in exsilium apud urbem Mediolanensem.4 Factum est autem ut adveniente festivitate sancti Victoris, convenientibus populis, et hic vigiliis interesset, sub libera enim custodia absolutus attendebatur, prostratusque coram sacro sepulcro sancti Victoris, cum semper, tum impensius orare coepit, ut eum virtus Martyris ab hoc exsilio liberaret.5 Circa medium vero noctis, egressus ab aede, audivit unum de egenis loquentem ad alium, atque dicentem: Quid putas, o compauper quae virtus sit huius Martyris? Verum dico, nec fallor, quia in hac nocte quisquis captivus domino per fugam dilabitur, absolutus in patriam accedit, nec prorsus ultra reperitur.6 Haec Apollinaris verba, quasi auspicium ex Dei nutu missum accipiens, iterum atque iterum provolutus ad tumulum Martyris, orat ut, virtute eius adiutus, absque impedimento possit abscedere.7 Moxque vocato puero, equum sterni praecepit dicens: Hodie absolvendi sumus a vinculo isto custodiae.8 Et ascendentes ita Alpium iuga congeriorum oppleta multitudine pertransierunt, atque Arvernum perlati sunt, virtute beati Martyris praeeunte, ut a nullo interrogarentur quo tenderent, vel unde venirent: manifestumque est eos praesidio beati Martyris ab hac aerumna fuisse salvatos.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.16r bnf1712.23 bnf2204.32 bnf9733.22

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik