monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLIII. De Cassiano martyre. <<<     >>> XLV De sancto Victore martyre.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLIV. De Agricola et Vitali martyribus.

1 Agricola et Vitalis apud Bononiam Italiae urbem pro Christi nomine crucifixi sunt (An. circ. 303, 4 aut 29 Nov.): quorum sepulcra, ut per relationem fidelium cognovimus, quia nondum ad nos historia passionis advenit, super terram sunt collocata.2 Quae cum a multis, ut fit, vel tangerentur manu, vel ore oscularentur, admonitus est aedituus templi ut immundi ab his arcerentur.3 Quidam audax atque facinorosus opertorium unius tumuli removit, ut scilicet aliquid de sacris auferret cineribus: missoque introrsum capite, oppressus ab eo, vix ab aliis liberatus, confusus abscessit: nec accipere meruit quod temerario ausu praesumpsit; sed cum maiori deinceps reverentia sanctorum adivit sepulcra.4 Alius quoque tributa publica deferens, sacculum pecuniae dum iter ageret, negligenter amisit.5 Appropinquans autem civitati, recognoscit se amisisse sacculum publicum quod ferebat.6 Tunc prostratus coram sepulcris Beatorum, cum lacrymis deprecatur ut perditum eorum virtute reciperet, ne ipse coniuxque ac liberi, ob' id captivitati subigerentur.7 Egressus autem foris in atrium, virum qui hanc pecuniam in via iacentem repererat nactus est: scrutatusque diligenter illius horae tempore hic sacculum invenisse se dixit quo iste martyrum auxilium flagitavit.8 Horum reliquias Namacius, Arvernorum episcopus, devote expetiit, ut scilicet eas in ecclesia quam ipse construxerat collocaret: direxitque unum illuc presbyterum, qui, abiens cum Dei gratia, quae patierat detulit.9 Regressusque cum sociis, in quinto ab Arverna urbe milliario revertentes, metatum accipiunt, et ad episcopum missos dirigunt, ut eis quid agant iubeat ordinare.10 Mane autem facto, sacerdos admonitis civibus, cum crucibus et cereis ad occursum sanctarum reliquiarum devotissimus properat.11 Cumque ei presbyter offerret ut beatas reliquias aspiceret, si iuberet.12 Et ille: Mihi, inquit, magis est haec credere quam videre; sic enim in Scripturis legimus sanctis, quia ipse Dominus beatos illos iudicat, qui in eum cum non viderint credidissent (Ioan. XX, 29).13 Hac itaque sacerdotis fide pollente, Dominus sanctos suos glorificat in virtute.14 Nam venientibus illis, subito contenebratum est coelum: et ecce imber umbrosus atque teterrimus super eos descendit: et tanta pluvia ibidem est diffusa, ut flumina per vias illas currere cernerentur.15 Verumtamen circa sancta pignora per unum valde iugerum neque una gutta visa est cecidisse.16 Et abeuntibus illis, pluvia eos a longe, quasi praebens obsequium, sequebatur, populum fovens, gestatores autem pignorum non attingens.17 Haec videns pontifex, magnificavit Dominum, qui, fidei suae sic favens, talia ad Sanctorum gloriam operari dignatus est.18 Congregatis vero civibus cum magno gaudio atque devotione, sanctam ecclesiam his illustratam pignoribus dedicavit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.15v bnf1712.22 bnf2204.31 bnf9733.21

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik