monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87 > 66 > 25 > 39 > 40 > 47 > 43
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLII. De templo beati Laurentii. <<< >>> XLIV. De Agricola et Vitali martyribus.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLIII. De Cassiano martyre.
1 Cassianus martyr Italiae, puerorum magnificus doctor, adveniente persecutione, ipsi puerili ac tenero gregi persecutorum iudicio traditur (An. . . . 13 Aug.).2 At illi magistri sanguinem sitientes, ceratas in caput illidunt tabellas, secantes latitudinibus stylorum, punctisque minutis transverberantes membra magistri, dignum Deo martyrem effecerunt: in cuius honore hodieque tantus timor habetur, ut nullus penitus de eius rebus aliquid sit ausus attingere.3 Quod si fecerit, aut arripitur daemonio, aut morte repentina consumitur, non tamen immunis ab ultione recedit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.15v bnf1712.22 bnf2204.31 bnf9733.21