monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XLI. De virtute fidei et nominis Christiam. <<<     >>> XLIII. De Cassiano martyre.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XLII. De templo beati Laurentii.

1 Templum erat in quodam loco beati Laurentii, et reliquiis et nomine consecratum, quod per incuriam longinqui temporis valde detectum erat (An. 358, 10 Aug.).2 Quod cum renovare loci incolae vellent, silvas adeunt, incisa levigataque ligna, trabes efficiunt, impositasque plaustris ad locum exhibent.3 Quibus per humum ad ordiendum extensis, una brevior est reperta: statimque sacerdotis animum qui ad haec insistebat dolor maximus attigit, et flens valde, quid ageret, quo se verteret, ignorabat.4 Tunc intuens roborem breviorem, ait: O Laurenti beatissime, appositus igni glorifica te, semper pauperes fovens ac reficiens: cogita paupertatem meam, quia non est exiguitati nostrae facultas, qualiter hic alia exhibeatur.5 Illico, cunctis attonitis, trabs crevit in tanto spatio longitudinis, ut necesse esset partem magnam incidi.6 De qua, industria plebis, beneficia perdere nefas putans, credens eam manu Martyris tactam ac prolongatam, partem quae superfuerat frustatim decerpens, diversas infirmitates saepe submovit.7 Quod Fortunatus presbyter his versibus prosecutus est: Laurenti merito flammis vitalibus uste,
Qui fervente fide victor ab igne redis,
Dum tibi templa novant breviori robore plebes,
Creveruntque trabes, crevit et alma fides.
8 Stipite contracto tua se mercede tetendit,
Quantum parva prius, postea caesa fuit;
Crescere plus meruit succisa securibus arbor;
Et didicit sicca longior esse coma,
Unde recisa fuit.9 Populis fert inde salutem;
Si venit intrepidus, lumina caecus habet.
10 Multo plures exinde scripsit versiculos, quos ego praetermisi, hos tantum pro testimonio veri [Al. viri] scribens.11 Acta sunt autem haec apud Brionas Italiae castrum.12 Nam vidi ego hominem, qui, graviter dentium dolore laborans, accepta de hoc ligno a sacerdote particula, statim ut dentem attigit, dolore protinus caruit.13 Sed nec illud silendum putavi, quod reliquiae eius ab incendio hostilitatis ereptae, a quodam homine in Lemovicinum delatae sunt.14 Qui cum saepius admoneretur per visum, ut easdem Aredio abbati deferret, nec iussionem impleret, ipse cum coniuge et omni familia aegrotare coepit.15 Tunc necessitate compulsus, ut eas viro sancto detulit, mox sanitati restitutus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.15r bnf1712.22 bnf2204.30 bnf9733.21

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik