1 Magna est enim dignitas nominis Christiani, si illa quae confiteris fide, opere prosequaris.2 Nam sicut ait apostolus: Fides sine operibus mortua est in semetipsa (Iac. II, 17, 20, 26).3 Sicut enim filios Abraham non carnalis nativitas, sed fides facit; ita et Christianos veros, non solum nominis gratia, sed opera praestant.4 Per hoc enim nomen illuminantur tenebrae, serpentes fugiunt, idola prosternuntur, cessat ariolus, tabescit sortilegus, cultores daemonum propelluntur, sicut Prudentius noster in libro contra Iudaeos meminit: quod procedens imperator (Diocletianus) ad immolationem fetidam daemoniorum, adoratis diis, atque coram sigillis [id est, idolis] prostratus, exspectabat [id est, spectabat] sacerdotes simulacrorum mactantes turbas pecudum, quarum frons revincta lauro securibus caedebatur.5 Cumque senex cruentis manibus internorum tractaret viscerum partes, iocinoris fibras, atque inter praecordia et exta animalium investigare aliquid tentaret divinum, turbata omnia cernit, nec ea quae cupiebat scire poterat certus agnoscere.6 Exclamavit turbatus, et ait: Heu! heu! nescio quid hic agitur, quod diis nostris contrarium esse putatur.7 Video enim deos nostros a longe discedere, nec de praeparatis sacrificiis aliqua praelibare.8 Est hic, ut res ipsa docet, de officiis quorumpiam deorum, qui nobis adversari sunt soliti.9 Et mirum, si ad hanc fugam non aliqui de cultoribus Dei Christi, quem crucifixum asserunt, deos nostros impellant.10 Thuribula thymiamatis refrigescunt, arae tepescit ignis, et ipsum quoque ferrum iniectum victimis hebetari conspicitur.11 Require nunc, sacratissime Auguste, quis astet, qui ablutus balsamo unctus, et abscedat protinus, ut accedant dii quos invocamus.12 Et haec dicens, ac si ipsum cerneret de his Christum ultorem, procidens ad terram exanimis, offensa proclamat numina.13 Tunc et ipse imperator, deposito diademate, ait: Quis est hic numinibus nostris contrarius, ac religionis Christianae socius, qui frontem chrismatis inscriptione signatam ferat, lignumque crucis adoret? ne moretur edicere.14 Tunc unus de armigeris Augusti in medio positus, proiecit arma solo, et ait: Ego sum, cuius Deus Christus est, et qui eius baptismo ablutus, et cruce redemptus sum; qui semper eius nomen invocabam, dum sacerdotes vestri daemonis haec quae sunt apposita consecrarent.15 Eius nomen fugiunt dii vestri, nec possunt in loco illo stare, ubi tantae maiestatis nomen fuerit invocatum.16 Haec dicente puero, obstupefactus imperator et tremens, reliquit templum daemoniorum, tantusque omnes astantes Dei timor accendit, ut nullus Augustum ad palatium sequeretur, sed cuncti, erectis ad coelum palmis et oculis, Dominum Christum uno ore unoque consensu laudabant, atque ut eisdem adiutor existeret, voce supplici invocabant.17 Quae relatio, ne cui fortassis videatur incredula, paucos ex his subiiciam versus: Principibus tamen e cunctis non defuit unus, Quem puero memini, ductor fortissimus armis, Conditor et legum celeberrimus, ore manuque Consultor patriae, sed non consultor habendae Religionis, amans ter centum millia divum Augustum caput ante pedes curvare Minervae, Fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae. 18 Forte litans Achaten placabat sanguine multo, Vittatus de more senex, manibusque cruentis Tractabat trepidas letali frigore libras, Postremosque animi pulsus in corde tepenti, Callidus interpres, numeris et fine notabat; Cum subito exclamat media inter sacra sacerdos Pallidus: En quid ago? maius, rex optime, maius Numen nescio quod nostris intervenit aris: Accitas video longe dispergier umbras. 19 Nescio quis certe subrepsit Christicolarum Hic iuvenum: genus hoc hominum tremit infula et omne Pulvinar divum: lotus procul absit et unctus, Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris. 20 Dixit, et exsanguis collabitur, ac velut ipsum Cerneret exserto minitantem fulmine Christum. 21 Ipse quoque exanimis, posito diademate, princeps Pallet, et astantes circumspicit, ecquis alumnus Chrismatis inscripto signaret tempora signo, Qui Zoroastraeos turbasset fronte susurros? Armiger e cuneo puerorum flavicomantum, Purpurei custos lateris deprenditur unus, Nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro Proiicit, ac signum Christi se ferre fatetur. 22 Prosituit pavidus, deiecto antistite, princeps, Marmoreum fugiens, nullo comitante, sacellum; Dum [Prud. ed., Tum] tremefacta cohors, dominique oblita, supinas Erigit ad coelum facies, atque invocat Iesum. 23 Hos tantum versiculos ad haec quae narravi confirmanda, inserui lectioni, ostendens quid nomen Christianum, quid crucis vexillum prosit his qui fide credentes, opere perficiunt quae crediderunt, sicut superius dictum est.