monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87 > 66 > 25 > 39 > 40
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXXIX. De Pancratio martyre. <<< >>> XLI. De virtute fidei et nominis Christiam.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XL. De Ioanne episcopo et martyre.
1 Multi quidem sunt martyres apud urbem Romam, quorum historiae passionum nobis integrae non sunt delatae.2 De Ioanne tamen episcopo, quoniam agon eius ad nos usque non accessit scriptus, quae a fidelibus comperi, tacere nequivi.3 Hic cum ad episcopatum venisset, summo studio haereticos exsecrans, ecclesias eorum in catholicas dedicavit (An. 526, 27 Maii).4 Quod cum Theodericus rex comperisset, furore succensus, quia esset sectae Arianae deditus, iussit gladiatores per Italiam dirigi, qui universum quotquot invenisset catholicum populum iugularent.5 Haec audiens beatus Ioannes, ad regem ne haec fierent deprecaturus accessit.6 A quo cum dolo susceptus alligavit eum, et posuit in carcerem, dicens: Ego te faciam, ne audeas contra sectam nostram amplius mussitare.7 Positus vero sanctus Dei in carcere, tantis attritus est iniuriis, ut non post multum tempus spiritum exhalaret; obiitque in carcere cum gloria apud urbem Ravennam.8 Domini autem misericordia statim ultionem super regem improbum irrogavit; nam subito a Deo percussus, plagis magnis exinanitus interiit, suscepitque protinus perpetuum gehennae flammantis incendium.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.14r bnf1712.20 bnf2204.29 bnf9733.19
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik