monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16 > 45 > 54 > 17 > 71 > 52 > 37 > 33 > 20 > 36
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXXV. De Clemente episcopo et martyre. <<<     >>> XXXVII. De aqua fontis eius virtute reducta.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXXVI. De puero ad Clementis sepulcrum per anni curriculum, perinde atque unius tantum noctis spatium, dormiente.

1 Factum est autem ut in una solemnitatum mulier cum filio parvulo in locum accederet.2 Epulante autem ea post acta solemnia, obdormivit infans.3 Dum autem haec agerentur , ecce sonus subito factus est accedentis pelagi.4 Dehinc oblita mulier sobolis suae, coepit velociter cum reliquo populo petere ripam.5 Igitur insequenti maris accessu postquam ad littus venerat, meminit se filium reliquisse.6 Tunc cum fletu magno deiecta terris, miseram se clamitans, littora vocibus replebat, atque discurrebat per circuitum riparum, si forte enecatam prolem eiectamque littori aliquis conspicasset.7 Sed cum nihil inveniret indicii, tandem consolata a propinquis, ad propria reducitur, totum annum in luctu ac lamentatione deducens.8 Recurrente autem anni circulo, venit iterum ad spectandam martyris solemnitatem, fortassis de infantulo si aliqua invenire possit indicia.9 Quid plura? Recedente mari, anticipat omnes ad ingrediendum, et ipsa prima praecedit ad tumulum.10 Cumque prostrata solo orationem explesset, erecta sursum, genis ubertim fletuum imbribus madefactis, dum divertit in parte altera vultum, aspicit filium in eodem loco, ubi eum dormientem reliquerat, in ipso adhuc sopore teneri.11 Aestimans autem eum esse defunctum, accedit cominus, quasi collectura cadaver exanime: sed cum eum dormire cognovisset, excitatum velociter, exspectantibus populis, incolumem levavit in ulnis; interrogansque inter oscula, ubi per anni fuisset spatium.12 Nescire se ait, si annus integer praeteriisset, tantum dormiisse se suavi sopore in unius noctis spatio aestimabat.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.13r bnf1712.18 bnf2204.27 bnf9733.17

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik