monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXXIII. De Bartholomaeo apostolo. <<<     >>> XXXV. De Clemente episcopo et martyre.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXXIV. De Stephano protomartyre.

1 Stephanus autem primus vel diaconus Ecclesiae sanctae vel [Id est, et] martyr (An. 33, 26 Dec.), apud Ierosolymam, sicut sacra Apostolorum narrat historia (Act. VI, 7), pro nomine sancto Christi, quem a dextris virtutis spiritali contemplatione cernebat, lapidibus est obrutus, pro persecutoribus ipsam supplicans Maiestatem.2 Denique erat oratorium apud urbem Turonicam, ab antiquis eius nomini dedicatum, quod nos parumper iussimus prolongari.3 Quod cum factum fuisset, altare ut erat integrum in ante promovimus.4 Requirentes vero in loculo, nihil de pignoribus sanctis quod fama ferebat reperimus.5 Tunc misi unum ex abbatibus, ut ab oratorio domus ecclesiasticae nobis eius reliquias exhiberet, oblitus sum tamen clavem capsae porrigere, quae cingulo dependebat. 6 Veniens vero abbas, ablato ab armario sigillo, capsam reperit obseratam.7 Quid faceret? quid ageret? In ambiguo dependebat.8 Si ad me rediret, longum erat venire et reverti; si ipsam capsam exhiberet, molestum mihi esse noverat, quia multorum ibi sanctorum pignora tenebantur; si non faceret, iussionem quam acceperat non implebat.9 Quid multa? dum capsam in manu dubitans retineret, resilientibus cum sonitu repagulis, capsam aspicit reseratam.10 Tunc cum gratiarum actione assumptas reliquias non sine grandi admiratione nobis exhibuit, quas nos, dictis missis, Domino iubente, plantavimus.11 Regressus autem post multos dies ad urbem, capsam reperi, reducto pessulo, sicut reliqueram, obseratam.12 Pars enim beati sanguinis sacrosancti levitae huius, sicut celebre fertur, in altari Biturigae ecclesiae continetur.13 Quidam autem tempore Felicis episcopi, vicinos suos quodam pro crimine impetebat: quos cum plerumque verbis procacibus lacesseret, ac iudicio publico provocaret, decretum est sententia primorum urbis, ut se ab hac noxa qui impetebantur sacramento purgarent.14 Ingressique in huius memoratae aedis altare, cum elevatis manibus sacramenta proferrent, prosecutor causae periurasse eos clara voce testatur.15 Statimque elevatis in sublime pedibus, in aera excutitur, ac illiso capite in pavimento, pene exanimis a circumstanti turba conspicitur.16 Post duarum fere horarum spatium, cum ad liquidum putaretur spiritum exhalare, apertis oculis, crimen fatetur, se iniuste fatigasse homines, vel proclamasse noxios, declaravit; sicque laxatis insontibus, manifestato nocente, virtus Beati perpatuit.17 Apud Burdegalensem autem urbem, anus quaedam gravata senio, sed fide mentis integrae sublevata, cui mos erat in sanctorum basilicis, misso oleo lychnos accendere, ut hoc negotium ageret, nocte Dominica, beati Petri apostoli basilicam ingressa est.18 Huius enim altare, positis in altum pulpitis, locatum habetur: cuius pars inferior in modum cryptae ostio clauditur, habens nihilominus et ipsa cum sanctorum pignoribus altare suum.19 In hanc venerabilis mulier ad accendendum, ut diximus, lumen devota descendit, unam tantummodo habens puellulam in comitatu suo.20 Quod opus dum ageret, et nox adveniens mundum tenebris operuisset, accedentes clerici, dictis psalmorum capitulis, obscrato cryptae ostio, discesserunt, ignorantes introrsum esse mulierem.21 At illa accenso lumine, ad ostium properat, ut egrederetur.22 Quod cum clausum esse sensisset, voces emittit, qui ei aperire debeat ex nomine vocat.23 Sed cum non esset vox prae senio ita valida, quae posset penetrare haec claustra.24 At ubi se sensit a nullo audiri, prostrata in pavimento quievit, dicens: Deprecer pro peccatis meis et populi Dominum omnium creatorem, quoadusque veniat qui reserare debeat huius aedis ingressum.25 In qua oratione excubans, vidit circa medium fere noctis, patefactis ostiis, omnem basilicam immenso lumine effulgere.26 Et ecce chorus psallentium qui ingressus basilicam, postquam, dicta gloria Trinitati, psallentii modulatio conquievit, audivit viros conquerentes inter se, atque dicentes: Moram nobis sanctus facit levita Stephanus.27 Iam enim alias debebamus adire basilicas, et non possumus, nisi ille prius qui praestolatur adveniat.28 Haec enim crebro repetentibus, advenit vir subito in veste alba; cuius personam omnis illa venerans multitudo salutavit humiliter, dicens: Benedic nobis, sacer ac sancte levita Stephane.29 At ille iterum salutans, data oratione, interrogatus ab eis cur a visitatione locorum sanctorum paululum retardasset, respondit: Navis enim in mari periculum demersionis incurrerat, ibique invocatus astiti, erutaque ecce adsum.30 Et ut ipsi probetis esse vera quae loquor, vestimentum quod indutus sum, adhuc guttis stillantibus marinis fluctibus cernitur humectatum.31 Haec mulier cum tremore magno opprimens pavimentum intente suspiciebat.32 Quibus discedentibus rursum ostiis divinitus obseratis, haec ad locum in quo sanctus steterat accedens, sudario guttas quae in pavimentum dilapsae fuerant diligenter collegit, et Bertchramno, qui tunc temporis in episcopatu urbem regebat, manifestavit.33 Quod ille cum gaudio et admiratione magna suscipiens, secum retinuit.34 De hoc enim sudario multi infirmi sanitatem experti sunt, ac plerumque et ipse pontifex de eo decerpens pignora, ubi ecclesias consecrabat, fideliter collocavit.35 Haec autem ab ipsius episcopi relatu cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.12r bnf1712.18 bnf2204.26 bnf9733.16

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXXIII. De Bartholomaeo apostolo. <<<     >>> XXXV. De Clemente episcopo et martyre.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik