1 Bartholomaeum apostolum apud Indiam passum, agonis ipsius narrat historia (Saec. I, 24 Aug.).2 Post multorum vero annorum spatia de passione eius, cum iterum Christianis persecutio advenisset, et viderent gentiles omnem populum ad eius sepulcrum concurrere, eique deprecationes assidue et incensa deferre, invidia illecti, abstulerunt corpus eius, et ponentes in sarcophagum plumbeum, proiecerunt illud in mare, dicentes: Quia non seduces amplius populum nostrum.3 Sed providentia Dei cooperante per secretum operis eius, sarcophagum plumbeum a loco illo aquis subvehentibus sublevatum, delatum est ad insulam, vocabulo Liparis.4 Revelatumque est Christianis, ut eum colligerent: collectumque ac sepultum, aedificaverunt super cum templum magnum.5 In quo nunc invocatus, prodesse populis multis virtutibus ac beneficiis manifestat.