monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86 > 23 > 81a > 83 > 32
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXXI. De Andrea apostolo. <<<     >>> XXXIII. De Bartholomaeo apostolo.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXXII. De Thoma apostolo.

1 Thomas apostolus (Post an. 66, 21 Dec.), secundum passionis eius historiam, in India passus esse declaratur.2 Cuius beatum corpus post multum tempus assumptum in civitate, quam Syri Edissam vocant, translatum est, ibique sepultum.3 Ergo in loco regionis Indiae, quo prius quievit, monasterium habetur, et templum mirae magnitudinis, diligenterque exornatum atque compositum.4 In hac igitur aede magnum miraculum Deus ostendit.5 Lychnus etenim inibi positus, atque illuminatus, ante locum sepulturae ipsius perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a nullo fomentum olei scirpique accipiens: neque vento exstinguitur, neque casu dilabitur, neque ardendo minuitur; habetque incrementum per apostoli virtutem, quod nescitur ab homine, cognitum tamen habetur divinae potentiae.6 Hoc Theodorus qui ad ipsum locum accessit, nobis exposuit.7 In supradicta igitur urbe, in qua beatos artus diximus tumulatos, adveniente festivitate, magnus aggregatur populorum coetus, ac de diversis regionibus cum votis negotiisque venientibus, vendendi comparandique per triginta dies sine ulla telonei exactione licentia datur.8 In his vero diebus qui in mense habentur quinto, magna et inusitata populis praebentur beneficia.9 Non scandalum surgit in plebe, non musca insidet mortificatae carni, non latex deest sitienti.10 Nam cum ibi reliquis diebus plusquam centenum pedum altitudine aqua hauriatur a puteis, tunc paululum si fodias, affatim lymphas exuberantes invenies, quod non ambigitur haec virtute beati apostoli impertiri.11 Decursis igitur festivitatis diebus, teloneum publicum redditur, musca quae defuit adest, propinquitas aquae dehiscit.12 Dehinc emissa divinitus pluvia ita omne atrium templi a sordibus et diversis squaloribus qui per ipsa solemnia facti sunt mundat, ut putes locum nec fuisse calcatum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.12r bnf1712.16 bnf2204.25 bnf9733.15

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik