monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXX. De Ioanne apostolo et evangelista. <<<     >>> XXXII. De Thoma apostolo.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXXI. De Andrea apostolo.

1 Andreas apostolus (Ann. 66 aut 70, seu 93, 30 Nov.) magnum miraculum in die solemnitatis suae profert, hoc est manna in modum farinae, vel oleumcum odore nectareo, quod de tumulo eius exundat.2 Per id enim quae sit fertilitas anni sequentis ostenditur.3 Si exiguum profluxerit, exiguum terra profert fructum; si vero fuerit copiosum, magnum arva proventum fructuum habere significat.4 Nam ferunt in aliquibus annis, in tantum e tumulo oleum exundare, ut usque ad medium basilicae profluat rivus ille.5 Haec autem aguntur apud provinciam Achalam, in civitate Patras, in qua beatus apostolus sive martyr, pro Redemptoris nomine crucifixus, praesentem vitam gloriosa morte finivit.6 Tamen cum oleum defluxerit, tantum odorem naribus praestat, ut putes ibi multorum aromatum sparsam esse congeriem, quod non sine miraculo ac beneficio habetur in populis.7 Nam ex hoc seu inunctiones factae, sive potiones datae, plerumque languentibus commodum praestant.8 Post cuius gloriosam assumptionem multae virtutes vel ad hoc sepulcrum, vel per loca diversa in quibus eius reliquiae collocatae sunt, feruntur ostensae.9 De quibus pauca memorari non putavi absurdum, quia aedificatio est Ecclesiae gloria martyrum virtusque sanctorum.10 Tempore quo, interfecto Chlodomere rege Francorum, se exercitus reparans Burgundiam devastabat, in quadam basilica reliquiae iam dicti apostolicum Saturnini martyris tenebantur.11 Accensaque basilica, cum iam tignorum moles dirueret, pauperes ac senes, quos barbaries reliquerat, flebant, dicentes: Vae nobis qui tantorum pignorum hodie caremus auxilio; nec nobis ultra spes praesentis vitae manebit, si haec deperierint.12 His ita flentibus, nutu Dei adveniens Turonicus homo, condolens his lamentis, et discens virtutem martyrum, non minus fide quam parma protectus, per medias ingreditur flammas, apprehensasque ab altari sanctas reliquias, nihil ab igne nocitus, extulit foras: sed continuo ita constrictus est, ut gressum in antea agere non valeret.13 Tunc indignum se iudicans qui eas ferret, unam puellam parvulam impollutamque elegit a praeda, cui capsulam ad collum posuit, et sic in patriam prospere accessit.14 Tunc collocatis in altari Novivicensis ecclesiae, ubi nulla adhuc sanctorum pignora habebantur, annis singulis devotissime eorum solemnia celebrabat.15 Cuius filius, cum haec post patris obitum non impleret, a febre quartana per annum integrum laborans, vovit ut novam basilicam in eorum honorem construeret; quo facto, amota febre sanatus est.16 Sed nec hoc sine Divinitatis providentia actum reor, quod eadem die qua beatae reliquiae in aliam sunt translatae basilicam, errantes homines a via qui beati Vincentii reliquias deferebant, ad vicum ipsum delati sunt.17 Tunc rogante presbytero, diviserunt ei particulam pignorum, quam in sancto altari unde alias abstulerat collocavit.18 Mummolus autem, cum Theodeberti regis tempore, ad Iustinianum imperatorem pergens, Constantinopolitani itineris viam navali evectu sulcaret, ad urbem Patras, in qua idem habetur apostolus, est appulsus.19 Ac dum ibi cum satellitibus moraretur, infirmata vesica calculosus efficitur.20 Dehinc diversis doloribus arctatus febre consumitur: ablataque delectatione comedendi atque bibendi, adventum mortis solius praestolabatur.21 Igitur dum se ita fessum et sine spe vitae decernit, testamentum suum petit scribi, munitumque subscriptionibus ac sigillis, inquiri praecepit si forsitan aliquis reperiretur in civitate qui peritus in arte medicinae posset perituro succurrere.22 Sed cum hoc episcopo qui tunc praeerat suggeritur, ait: Quousque vos, dilectissimi, casso fatigatis labore, et inter homines requiritis medicinam, cum habeatur hic coelestis medicus, qui saepe infirmorum valetudines sine herbarum adminiculo, virtutis propriae depellat effectu? Et quis, inquiunt, est ille? Andreas, ait, apostolus Christi.23 Haec nuntiantes infirmo, rogat se portari ad beati sepulcrum.24 Cumque, pavimento prostratus, quae necessitas exigebat fideliter precaretur, medio fere noctis omnes qui aderant sopor obtinuit.25 Statimque infirmo conatus eiiciendae urinae imminet, tangensque unum puerorum, voce tenui vasculum postulat exhiberi, illatoque, dum urinam nititur eiicere, lapidem magnum emisit; qui tam validus fuit, ut cadens sonum in ipsa quae parata fuerat concha proferret.26 Tunc ablata febre cum omni dolore, navi restauratur incolumis.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.11r bnf1712.15 bnf2204.24 bnf9733.14

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXX. De Ioanne apostolo et evangelista. <<<     >>> XXXII. De Thoma apostolo.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik