monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXIX. De Paulo apostolo. <<<     >>> XXXI. De Andrea apostolo.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXX. De Ioanne apostolo et evangelista.

1 Ioannes vero apostolus et evangelista Dei (An. 100 aut 104, 27 Dec.), post peractum tam agonis legitimi quam praedicationis saluberrimae cursum, vivus descendens in tumulo, operiri se humo praecepit.2 Cuius nunc sepulcrum manna in modum farinae hodieque eructat, ex qua beatae reliquiae, per universum delatae mundum, salutem mordibis praestant.3 Hic est Ioannes quem Dominus plus quam caeteros dilexit apostolos, qui tantae charitatis amore praelatus est, ut super ipsum sacri corporis pectus accumbens, mysteriorum coelestium hauriret arcana.4 Ipsi etiam Dominus noster gloriosam Genitricem, quasi peculiari quodam modo discipulo, in ipsa passionis hora, in cruce pro mundi salute positus, commendavit.5 De hoc enim et post resurrectionem dixit: Sic eum volo manere donec veniam (Ioan. XXI, 22).6 In Epheso autem habetur locus in quo hic apostolus Evangelium quod ex eius nomine in Ecclesia legitur scripsit.7 Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor sine tecto parietes.8 In his enim orationi insistens, Dominum assidue pro delictis populi deprecans, morabatur: obtinuitque ne in loco illo imber ullus descenderet, donec ille Evangelium adimpleret.9 Sed et usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia, neque imber violentus adveniat.10 In ea urbe Maria Magdalene quiescit, nullum super se tegumen habens.11 In ea et septem Dormientes habentur, de quibus aliqua, Domino iubente, in posterum narraturi sumus.12 In hac et idolum Dianae fuit, ab apostolo Paulo destructum.13 Sed ad coepta redeamus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.11r bnf1712.15 bnf2204.24 bnf9733.14