monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXVIII. De sancto Petro apostolo. <<<     >>> XXX. De Ioanne apostolo et evangelista.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXIX. De Paulo apostolo.

1 Paulus vero apostolus (An. 66, 29 Iun.), post revolutum anni circulum, ipsa die qua Petrus apostolus passus est, apud urbem Romam gladio percussus occubuit.2 E cuius sacro corpore lac defluxit et aqua.3 Nec mirum si lac eius manavit ex corpore, qui gentes incredulas et parturivit et peperit, ac lacte spiritali nutritas, ad cibum solidum Scripturarum sanctarum, opaca reserando, perduxit.4 De cuius virtutibus multa quidem audivimus: sed de plurimis unum tantum miraculum studuimus declarare.5 Factum est autem in quodam loco, ut homo laqueum sibi ad extorquendam vitam, instigante diabolo, praepararet.6 Cumque secretum cellulae in qua haec ageret reperisset, funem trabi transmissum, laqueum coepit innectere, nomen tamen semper Pauli apostoli invocabat, dicens: Adiuva me, sancte Paule.7 Et ecce umbra squalida atque funesta, quae nihil minus vultu quam diabolum similabat, apparuit ei, hortans ac dicens: Eia age, ne moreris, exple [Al., expedi] celerius quae coepisti.8 At ille cum opus hoc, id est vitae extorquendae, pararet, semper aiebat: Beatissime Paule, esto adiutor meus.9 Denique expedito iam laqueo, cum vehementius urgeretur ab umbra, ut collum immitteret, subito adfuit alia umbra huic similis; dicens ei quae cum homine erat: Fuge, miserrime, en Paulum apostolum huc venientem; invocatus enim ab hoc homine, ecce adest.10 Tunc evanescentibus umbris, hic ad sensum suum reversus, et crucem virtutis dominicae pectori nutanti depingens, poenitentiam genis lacrymarum imbre perfusis agebat cur ista tentasset.11 Unde manifestum est hunc eumdemque hominem per virtutem beati apostoli ab hoc saevae mortis praecipitio fuisse salvatum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.10v bnf1712.13 bnf2204.24 bnf9733.13

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik