monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34 > 84 > 51 > 77 > 28
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXVII. De martyrio Iacobi apostoli fratris Domini. <<< >>> XXIX. De Paulo apostolo.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXVIII. De sancto Petro apostolo.
1 Petrus apostolus (An. 66, 29 Iun.), ob humilitatem docendam, caput desuper tonderi instituit, qui ab apostolis caeteris episcopus ordinatus, Romae cathedram locavit.2 Cuius oratione et Pauli, Simonis Magi calliditas vel detecta est, vel obruta.3 Exstant hodieque apud urbem Romanam duae in lapide fossulae, super quem beati apostoli, deflexo poplite, orationem contra ipsum Simonem Magum ad Dominum effuderunt.4 In quibus cum de pluviis lymphae collectae fuerint, a morbidis expetuntur, haustaeque mox sanitatem tribuunt.5 Sanctus vero Petrus apostolus, ut praefati sumus, cum post Neroniana ac Simoniaca bella ad crucem venisset, impleto iam felicis tropaei certamine, resupinis ad coelum vestigiis se expetiit crucifigi, indignum se vociferans ut Dominum exaltari: sicque dirigens spiritum vivacem in astra, sepultus est in templo, quod vocitabatur antiquitus Vaticanum, quatuor ordines columnarum valde admirabilium numero nonaginta sex habens.6 Habet etiam quatuor in altari, quae sunt simul centum, praeter illas quae ciborium sepulcri sustentant. 7 Hoc enim sepulcrum sub altari collocatum valde rarum habetur.8 Sed qui orare desiderat, reseratis cancellis quibus locus ille ambitur, accedit super sepulcrum; et sic fenestella parvula patefacta, immisso introrsum capite, quae necessitas promit efflagitat.9 Nec moratur effectus, si petitionis tantum iusta proferatur oratio.10 Quod si beata auferre desiderat pignora, palliolum aliquod momentana [Id est, statera] pensatum facit intrinsecus, deinde vigilans ac ieiunans, devotissime deprecatur, ut devotioni suae virtus apostolica suffragetur.11 Mirum dictu! si fides hominis praevaluerit, a tumulo palliolum elevatum ita imbuitur divina virtute, ut multo amplius quam prius pensaverat ponderet; et tunc scit qui levaverit, cum eius gratia sumpsisse quod petiit.12 Multi enim et claves aureas ad reserandos cancellos beati sepulcri faciunt, qui ferentes pro benedictione priores accipiunt, quibus infirmitati tribulatorum medeantur.13 Omnia enim fides integra praestat.14 Sunt ibi et columnae mirae elegantiae candore niveo, quatuor numero, quae ciborium sepulcri sustinere dicuntur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.10v bnf1712.13 bnf2204.23 bnf9733.13
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik