monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53 > 26
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXV. De haereticis qui non adhibuerunt illis fidem. <<< >>> XXVII. De martyrio Iacobi apostoli fratris Domini.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXVI. De illo qui propter perpetratum furtum nequivit aquam haurire.
1 Ergo quia fons ille divino nutu, ut supra diximus, ad officium baptizandi repletur; et quia cum completus fuerit, avide ex hoc populus haurire festinat, quidam accepto vasculo, presbytero qui hanc aquam ministrabat porrexit ad complendum.2 Quod dum complet senior, hic inter comprimentes turbas manum alterius extendit ad balteum, cultrumque furatus est: quo vagina recondito, manus extendit ad accipiendam hydriam, quam tradiderat presbytero.3 Qua accepta, amotus in partem aliam, neque unam guttam aquae in ea potuit reperire.4 Tunc confusus valde, et sibi ob furti causam hoc evenisse cognoscens, homini cultrum, quem furatus fuerat, reddidit; et sic iterum porrecta lagena, plenam aquae recepit.5 Est enim populus ille haereticus, qui videns haec magnalia, non compungitur ad credendum, sed semper callide divinarum praeceptionum sacramenta nequissimis interpretationum garrulationibus non desinit impugnare: sed virtus Domini diversam partem destruit et confundit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.10r bnf1712.13 bnf2204.23 bnf9733.13
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik