monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86 > 23 > 81a > 83 > 32 > 59 > 25
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXIV. Insigne miraculum de fontibus Hispaniae. <<< >>> XXVI. De illo qui propter perpetratum furtum nequivit aquam haurire.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXV. De haereticis qui non adhibuerunt illis fidem.
1 Quidam vero ex haereticis Deum non metuens, neque venerationem praestans huic loco sancto, neque credens corde miraculum, quod in eo Dominus ad corroborandam suorum fidem praestare dignatus est, non silebo.2 Venit cum turba equorum, solutis quoque impedimentis iussit in basilicam poni, equitibusque [Id est, equis] in ea praesepia praeparari, irridens miser quae de hoc loco narrabantur ab incolis.3 Igitur media nocte praetereunte, a febre corripitur, ac pene exanimis, et tardius quam debuerat poenitens, exclamat equites ab aede expelli; erat enim ei, sub rege licet, magna tamen in illa regione potestas.4 Expulsisque a basilica sancta equitibus, ad se conversus coepit dentibus proprium lacerare corpusculum, nec prorsus retineri a suis ob nimiam poterat debacchationem.5 Tandemque oppressus, inter suorum manus spiritum exhalavit.6 Denique Theodegisilus huius rex regionis, cum vidisset hoc miraculum quod in his sacratis Deo fontibus gerebatur, cogitavit intra se dicens, quia ingenium est Romanorum (Romanos enim vocitant homines nostrae religionis) ut ita accidat, et non est Dei virtus.7 Veniens vero ad annum sequentem, ostium sigillis suis cum episcopi sigillo munivit, posuitque custodes in circuitu templi, si forte aliquem deprehendere posset fraudis alicuius conscium, per cuius ingenium in fontibus aqua succederet.8 Similiter et alio fecit anno.9 Tertio vero convocata virorum multitudine, fossas in circuitu basilicae fieri iussit, ne forte togis [Ed., locis] occultis lymphae deducerentur in fontem.10 Fueruntque fossae in profundo vicenum quinum pedum, in latitudine vero quindecenum.11 Sed nihil abditum potuit reperiri.12 Tamen vitae finem faciens, et credo pro huius inquisitionis temeritate, anni sequentis diem quo hoc mysterium celebrabatur videre non meruit, eo quod arcanum virtutis divinae investigare praesumpsit.13 Habentur autem in ea reliquiae sancti Stephani levitae.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.10r bnf1712.11 bnf2204.22 bnf9733.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik