monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXIII. De crucifixo apud Narbonam. <<< >>> XXV. De haereticis qui non adhibuerunt illis fidem.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXIV. Insigne miraculum de fontibus Hispaniae.
1 Est et illud illustre miraculum de fontibus Hispaniae, quos Lusitania provincia profert.2 Piscina namque est apud Osen campum antiquitus sculpta et ex marmore vario in modum crucis, miro composita opere.3 Sed et aedes magnae claritatis ac celsitudinis desuper a Christianis constructa est.4 Igitur cum dies sacer post circulum anni decedentis advenerit, quo Dominus confuso proditore mysticam discipulis praebuit coenam, conveniunt in locum illum cum pontifice cives, iam odorem sacri praesentientes aromatis.5 Tunc data oratione a sacerdote, ostia templi iubent simul muniri signaculis, adventum virtutis dominicae praestolantes.6 Die autem tertia, quod est sabbati, convenientibus ad baptizandum populis, adveniens episcopus cum civibus suis, inspectis signaculis, ostia reserat clausa.7 Ac mirum dictu, piscinam quam reliquerant vacuam, reperiunt plenam, et ita cumulo altiore refertam, ut solet super ora modiorum triticum aggregari: videasque huc illucque latices fluctuare, nec partem in diversam defluere.8 Tunc cum exorcismo sanctificatum, conspersum desuper chrisma, omnis populus pro devotione haurit, et vas plenum domi pro salvatione reportat, agros vineasque aspersione saluberrima tutaturus.9 Et cum exinde multitudo amphorarum sine collecto numero hauriatur, nunquam tamen vel cumulum minuit: licet ubi infans primus intinctus fuerit, mox aqua reducitur, et baptizatis omnibus, lymphis in se reversis, ut initio produntur nescio, ita et fine clauduntur ignaro.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.9v bnf1712.11 bnf2204.22 bnf9733.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik