monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86 > 23
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXII. De Iudaeo qui iconicam Christi furavit, et transfodit. <<<     >>> XXIV. Insigne miraculum de fontibus Hispaniae.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXIII. De crucifixo apud Narbonam.

1 Est et apud Narbonensem urbem in ecclesia seniore, quae beati Genesii martyris reliquiis plaudit, pictura quae Dominum nostrum quasi praecinctum linteo indicat crucifixum.2 Quae pictura dum assidue cerneretur a populis, apparuit cuidam Basileo presbytero per visum persona terribilis, dicens: Omnes vos obtecti estis variis indumentis, et me iugiter nudum aspicitis.3 Vade quantocius, cooperi me vestimento.4 Et presbyter non intelligens visionem, data die nequaquam ex ea re memoratus est.5 Rursumque apparuit ei; sed et illud parvipendit.6 Post tertium autem diem secundae visionis, gravibus excruciato eo verberibus, ait: Nonne dixeram tibi ut operires me vestimento, ne cernerer nudus: et nihil ex hoc a te actum est? Vade, inquit, et tege linteo picturam illam, in qua crucifixus appareo, ne tibi velox superveniat interitus.7 At ille commotus, et valde metuens, narravit ea episcopo, qui protinus iussit desuper velum expandi et sic obtecta nunc pictura suspicitur.8 Nam et si parumper detegatur ad contemplandum, mox demisso velo contegitur, ne detecta cernatur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.9v bnf1712.11 bnf2204.22 bnf9733.12