monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58 > 90 > 97 > 35 > 79 > 22
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XXI. De forma Domini apud Phaniadam. <<<     >>> XXIII. De crucifixo apud Narbonam.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXII. De Iudaeo qui iconicam Christi furavit, et transfodit.

1 Nam et isto nunc tempore, per credulitatem integram tanto Christus amore diligitur, ut cuius legem in tabulis cordis credentes populi retinent, eius etiam imaginem ad commemorationem virtutis in tabulis visibilibus pictam per ecclesias ac domos affigant: sed et in hoc inimicus semper humani generis aemulus exstat.2 Nam Iudaeus quidam cum huiuscemodi imaginem in tabula pictam, ac parieti affixam in ecclesia saepe vidisset, ait: Ecce seductorem illum qui nos genusque nostrum humiliavit.3 Et sic nocte veniens, telo ipsam imaginem verberat, elisamque de pariete, opertam veste, ad domum portans, flammis parat exurere.4 Sed res mira apparuit, quae, quod de virtute Dei fuerit, non potest ambigi.5 Nam de vulnere ubi imago transfossa fuerat, sanguis effluxit.6 Quod ipse iniquus spiculator oppletus furore non sensit.7 Cum autem per obscurae noctis tenebras domum suam fuisset ingressus, lumine adhibito cernit se totum sanguine cruentatum: timensque ne scelus suum patefieret, abiectam a se tabulam abdidit in obscuris, nec ausus est ultra contingere quod inique praesumpsit auferre.8 Venientes autem Christiani diluculo ad domum Dei, iconicam non inveniunt, stupentesque ac requirentes quod fuerat factum, cruoris vestigia deprehendunt.9 Quod sequentes, ad domum Iudaei accedunt.10 Denique sciscitati de tabula, nihil certi cognoscunt.11 Requirentes autem eam sollicite, in angulo cellulae Iudaei reperiunt: qua ecclesiae reddita, furem lapidibus obruerunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.9r bnf1712.10 bnf2204.21 bnf9733.11

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik