monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10 > 11 > 4 > 48 > 3 > 41 > 27 > 75 > 96 > 21
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XX. De ecclesia B. Mariae, et ultione peierantium, apud Turones. <<< >>> XXII. De Iudaeo qui iconicam Christi furavit, et transfodit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XXI. De forma Domini apud Phaniadam.
1 Igitur, ut diximus, in ipso primo Iordanis egressu, Phaniada civitas sita est, in qua habetur statua ex electro purissimo fabricata, in qua Redemptoris nostri forma dicitur esse expressa.2 Nam, ut a plerisque audivi, qui eam contemplati fuerant, mira claritas in eius facie continetur.3 Sed ne cui videatur absurdum, narrare quae de ea Caesariensis refert Eusebius non pigebit.4 Ait enim: « Mulierem quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam Evangelia tradiderunt, huius urbis civem constat fuisse, domusque eius in ea etiam nunc ostenditur.5 Pro foribus vero domus ipsius, basis quaedam in loco editiore collocata monstratur, in qua mulieris ipsius velut genibus provolutae, palmasque suppliciter tendentis, imago aerea videtur expressa.6 Astat vero alia aerea nihilominus fusa statua, habitu viri stola compte circumdati, et dextram mulieri porrigentis.7 Huius ad pedem statuae in basi herba quaedam nova specie nascitur.8 Quae cum exorta fuerit, exerescere usque ad stolae illius aereae indumenti fimbriam solet.9 Quam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit, ita ut quaecunque fuerit illa infirmitas corporis, haustu exiguo madefacti salutaris graminis depellatur, nihil omnino virium gerens, si antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit decerpatur.10 Hanc statuam ad similitudinem vultus Iesu formatam tradebant: quae permansit etiam ad nostra usque tempora, sicut ipsi oculis nostris inspeximus.11 Et nihil mirum, si ii qui ex gentibus crediderunt, pro beneficiis quae a Salvatore fuerant consecuti, huiusmodi velut munus videbantur offerre, cum videamus etiam nunc et apostolorum Petri vel Pauli, et ipsius Salvatoris imagines designari, tabulisque depingi.12 » Haec Eusebius retulit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.9r bnf1712.10 bnf2204.21 bnf9733.11