monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16 > 45 > 54 > 17 > 71 > 52 > 37 > 33 > 20
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XIX. De leproso mundato in loco ubi Dominus est baptizatus, et reliquiis B. Mariae. <<<     >>> XXI. De forma Domini apud Phaniadam.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XX. De ecclesia B. Mariae, et ultione peierantium, apud Turones.

1 In urbe autem Turonica, est ecclesia sanctae Mariae virginis, ac sancti Ioannis Baptistae nomine consecrata, in qua in periuris ultio divina apparuit.2 Quidam autem cum ad periurandum in hanc ecclesiam fuisset ingressus, ubi manus ante altare stans sursum extulit, ut sacramentum mendax proferret, statim resupinus ruens, ita caput in pavimentum collisit, ut vix vel vivens erigi potuisset.3 Ad se autem reversus dolum periurii, quod occultabat, publice patefecit.4 Vidimus enim et nos quosdam de Turonicis in loco eodem periurasse, qui ita divino iudicio condemnati sunt, ut in ipsius anni curriculo finirentur a saeculo.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.9r bnf1712.10 bnf2204.21 bnf9733.11