monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 68 > 19
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XVIII. De aquis Levidae urbis. <<< >>> XX. De ecclesia B. Mariae, et ultione peierantium, apud Turones.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XIX. De leproso mundato in loco ubi Dominus est baptizatus, et reliquiis B. Mariae.
1 Nam vidi ante hoc tempus hominem, Ioannem nomine, qui a Galliis leprosus abierat, et in ipso loco quo Dominum diximus baptizatum aiebat se per annum integrum commoratum fuisse.2 Qui assidue abluebatur in amne: sed redditus pristinae incolumitati, reformata in melius cute, sanatus est.3 Hic reliquias beatae Mariae ab Hierosolymis accipiens, revertebatur in patriam: sed prius Romam abire disposuit.4 Verum ubi altas Italiae solitudines est ingressus, incidit in latrones.5 Nec mora, spoliatur ab indumentis, et ipsa quoque capsa in qua beata gestabat pignora capitur.6 Existimantes enim inimici illi auri ibidem sestertias aggregatas, effracta clave, omnia rimantur intente.7 Sed cum nihil in ea pecuniae reperissent, extracta pignora in ignem proiiciunt, caesoque homine discesserunt.8 At ille semivivus exsurgens, ut vel cineres exustorum colligeret pignorum, invenit super carbones accensos illaesas iacere reliquias: ipsumque linteum quo involutae erant ita admiratur integrum, ut non putaretur prunis iniectum, sed cum ex aquis absconditum.9 Collegitque cuncta cum gaudio, et viam quam pergebat ingressus, usque ad Gallias pervenit incolumis.10 Multos etiam vidimus qui vel in Iordane, vel in aquis Levidae urbis tincti, ab hoc fuerant morbo mundati.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.8v bnf1712.10 bnf2204.21 bnf9733.10
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik