monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XVII. De fluvio Iordane. <<< >>> XIX. De leproso mundato in loco ubi Dominus est baptizatus, et reliquiis B. Mariae.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XVIII. De aquis Levidae urbis.
1 Sunt autem et ad Levidam civitatem aquae calidae, in quibus Iesus Nave lavare solitus erat, ubi similiter leprosi mundantur: est autem ab Hiericho duodecim millia.2 Prope autem Hiericho habentur arbores quae lanas gignunt.3 Exhibent enim poma in modum cucurbitarum, testas in circuitu habentes duras, intrinsecus autem plena sunt lana.4 Et de his etiam ferunt ipsi Iesu Nave solere fieri indumenta.5 Sed et hodieque tales exhibent lanas, ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus, et admirati sumus vel candorem, vel subtilitatem earum.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.8v bnf1712.10 bnf2204.20 bnf9733.10
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik