monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16 > 45 > 54 > 17
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XVI. De ardore manus cuiusdam mulieris exstincto. <<<     >>> XVIII. De aquis Levidae urbis.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XVII. De fluvio Iordane.

1 Et quia Ioannis Baptistae meminimus, dignum est ut de Iordane aliqua memoremus.2 Igitur a monte Phanio duo consurgunt fontes, quorum unus Ior, alter Dan vocitatur: qui ab utraque parte Phaniadae urbis, quae prius Caesarea Philippi vocabatur, descendentes, sub ipsa urbe tam fluentis [Al., fluentes] coniuncti, quam nomine uno, Iordanem efficiunt, qui usque Hiericho civitatem et ultra defluit.3 In eo habetur locus in quo Dominus baptizatus est.4 In uno etenim reflexu aqua ipsa revolvitur, in qua nunc leprosi mundantur.5 Cum autem advenerint, saepius lavantur in flumine, donec ab infirmitate purgentur.6 De publico tamen, dum ibi commorati fuerint, victum accipiunt; sanati autem, ad propria discedunt.7 Ipse quoque Iordanis ab eo loco in quinto milliario, mari commixtus Mortuo, nomen amittit.8 Mare enim Mortuum ob hoc dicitur, eo quod ab incendio Sodomae vel reliquarum urbium est versatum, et aqua ipsa asphalto permixta est: unde a nonnullis mare Asphalti appellatur; in quo qui natare nescit, super aquam fertur, et circa eum sulphur adhaeret.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.8v bnf1712.9 bnf2204.20 bnf9733.10

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik