monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XV. De reliquiis beati Ioannis infra monasterium sancti Martini positis. <<<     >>> XVII. De fluvio Iordane.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XVI. De ardore manus cuiusdam mulieris exstincto.

1 Sub huius urbis territorio apud vicum Alangaviensem, mulier quaedam ex incolis, conspersa Dominica die farina, panem formavit, quem, segregatis prunis, cinere ferventi contexit decoquendum.2 Quod cum fecisset, protinus ei manus dextera divino igne succensa coepit exuri.3 At illa vociferans ac plangens, basilicam huius vici, in qua reliquiae beati Ioannis retinentur, expetiit.4 Et oratione fusa, vovit in hac die divino nomini consecrata nullam operam exercere, nisi tantum orationi vacare.5 Nocte vero sequenti, fecit cereum in altitudinem status sui.6 Tunc in oratione pernoctans, tento tota nocte manu propria cereo, restinctis ardoribus incolumis est egressa.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.8v bnf1712.9 bnf2204.20 bnf9733.10