monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58 > 90 > 97 > 35 > 79 > 22 > 85 > 10 > 92 > 15
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XIV. De muliere quae obtinuit pollicem Ioannis Baptistae. <<< >>> XVI. De ardore manus cuiusdam mulieris exstincto.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XV. De reliquiis beati Ioannis infra monasterium sancti Martini positis.
1 Apud Turonicam vero urbem, dum in oratorium atrii beati Martini ipsius Praecursoris reliquias collocaremus, caecus quidam, adminiculo deducente, lumen recepit.2 Energumenus vero obtestans virtutem beati Ioannis, Martinique antistitis, expulso purgatus est daemone.3 In hoc oratorio una puellarum cui officium erat lychni fomenta componere, adveniens cum cereo ut haec ageret, est ingressa: compositoque lychno atque accenso, attracto ad se fune, sublimavit in altum, plexisque innexum laqueis ad parietis clavum, et abscessit.4 Quae dum redit, cereus quem manu gerebat exstinguitur, regressaque velociter ad cicendilem, cereum non attingebat illuminare, neque laqueum funis absolvere.5 Dum ambigua de hac causa penderet, subito delapsa a cicindile flamma, cereum in manu eius illuminavit; et sic officio luminis praeeunte, quo voluit ivit.6 Ferunt autem in hoc oratorio a lychno oleum ebullire.7 Habentur enim et ibi reliquiae sanctae crucis.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.8r bnf1712.9 bnf2204.20 bnf9733.10
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik