monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13 > 14
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XIII. De gemma Vasatensi nata divinitus. <<<     >>> XV. De reliquiis beati Ioannis infra monasterium sancti Martini positis.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XIV. De muliere quae obtinuit pollicem Ioannis Baptistae.

1 Nam ( Ed., Etiam) quaedam mulier a Maurienna urbe progrediens, ipsius Praecursoris reliquias expetivit, et ita se constrinxit vinculo iuramenti, ut non ante a loco discederet, nisi de membris eius mereretur quidquam accipere.2 Sed cum impossibile hoc incolae loci narrarent, prosternebatur quotidie ante sepulcrum, orans sibi, ut diximus, de sanctis artubus aliqua condonari.3 In qua intentione integrum duxit annum.4 Similiter et alterum, iugi semper oratione deposcens.5 Tertio vero ingrediente anno, cum orationem suam pervenire non cerneret ad effectum, proiecit se ante sepulcrum; et obtestatur non se exinde surrecturam, priusquam haec petitio obtineretur a Sancto.6 Septima vero die, cum iam inedia deficeret, apparuit super altare pollex miri candoris ac lucis effulgens.7 Cognito autem mulier Dei dono, surrexit a pavimento, factaque capsula aurea, in ea recondidit quae Domino largiente meruerat, et sic gaudens remeavit ad propria: impletumque est in illa quod Dominus ait in Evangelio: Amen dico vobis, quod si perseveraverit pulsans, et si non surgit pro eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et tribuet ei quotquot habet necessarios (Luc. XI, 8).8 Post haec tres episcopi advenientes de civitatibus suis ad adorandum in hoc loco, voluerunt partem de hoc pignore elicere: positoque in medio, nihil omnino auferre notuerunt.9 Tunc una vigilantes nocte, deprecati sunt ut aliquid mererentur a pollice; positoque sub eo linteo, dum partem auferre conantur, una ex eo gutta sanguinis cecidit super linteum.10 Quod cernentes, duas deinceps noctes vigilant.11 Deinde prostrati coram sancto altari, dum supplicant ut adhuc maius aliquid mereantur a pollice, duae iterum ex eo fluxerunt guttae.12 At illi gavisi, colligentes devote quae Dominus dederat, iuxta numerum suum diviserunt linteum cum guttis suis, quae non sine grandi admiratione urbibus intulerunt.13 Et quia locus ille Mauriennensis ad Taurinensem quondam urbem pertinebat, tempore illo quo Rufus erat episcopus, ait archidiaconus eius ad eum: Non est aequum ut hoc pignus in loco viliori teneatur; sed surge, et illud accipe, et defer ad Taurinensem ecclesiam, quae plus popularis habetur.14 Cui ille respondit quia haec agere non audebat.15 Archidiaconus dixit: Ego hoc deferam, si permittis.16 Et episcopus: Fac quod libet.17 Tunc archidiaconus accedens ad locum, dum vigilias celebrat, mittit manum ad capsulam.18 Mox amens effectus, accensus febre, die tertio exspiravit; factusque est timor magnus omnibus, nec quisquam ultra beata pignora ausus est mutare.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.8r bnf1712.9 bnf2204.19 bnf9733.9

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik