monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XII. De sancto Ioanne Baptista. <<<     >>> XIV. De muliere quae obtinuit pollicem Ioannis Baptistae.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XIII. De gemma Vasatensi nata divinitus.

1 Quoniam Vasatensis urbis meminimus, operae pretium puto miraculum quod in ea Dominus largitus est memorare.2 Tempore quo diuturna obsidione vallabatur a Chunis, omni nocte sacerdos qui praeerat circuibat psallendo, et orabat; nec ab ullo auxilium, nisi a Domini misericordia requirebat.3 Hortabatur omnes orare et non deficere, asserens humiles preces coelorum ianuas penetrare.4 Hostis vero in circuitu depopulabatur villas, domos tradebat incendio, agros vineasque pecoribus intromissis vastabat: sed sacerdoti bono operi insistenti celeriter virtus divina adfuit. Una [Ed., Nam] nocte visum est ipsi barbarorum regi quasi psallentes homines in vestimentis albis, accensis cereis, circuire muros urbis.5 Et indignans, ait: Quae est haec perversitas et securitas vana, ut obsessi, quasi despectis nobis, canticis nescio quibus ac laudibus perstrepant? vere quia digni sunt perditione.6 Et statim misit ad urbem nuntios, interrogantes quid sibi ista velint.7 At illi negant scire se quae dicuntur, neque de iis aliqua persensisse.8 Alia vero nocte, vidit quasi globum magnum ignis super urbem descendere, et ait: Si contra nos hi obsessi contumaciter agunt, nec nos metuunt, vel coelestis eos ira consumet.9 Cumque non videret ullum ab urbe incendium consurgere, misit iterum interrogare quae essent quae viderat.10 Similiter negaverunt nihil se omnino vidisse.11 Tunc rex Gausericus ait: Si haec isti nesciunt, manifestum est quod Deus eorum adiuvat eos.12 Et statim discessit a loco illo.13 Sacerdos autem convocatis civibus vigilias celebrat, et missarum agit festa pro liberatione populi sui.14 Dum autem haec ageret, respiciens sursum vidit super altare, quasi de camera templi, cadere tres guttas, aequales magnitudine, claritate, et candorem cyrstalli vincentes.15 Cumque omnes cum admiratione et stupore vehementi intenderent, easque nullus auderet attingere, Petrus quidam presbyter, qui, ut res ipsa asserit, magni meriti erat, exhibita argentea patena, guttas colligere nititur; quae dum per altare vago cursu rotantur, defluentes in ipsam patenam, statim in se coniunctae, quasi unam gemmam pulcherrimam effecerunt: patuitque evidenti ratione contra iniquam et Deo odibilem Arianam haeresim, quae eo tempore pullulabat, haec acta.16 Agnitumque est sanctam Trinitatem, in una omnipotentiae aequalitate connexam, nullis garrulationibus posse disiungi.17 Tunc gavisus populus, et intelligens munus sibi indultum fuisse divinitus, conferens aurum gemmasque pretiosas, crucem fecit, in qua hanc gemmam statuit.18 Sed protinus omnes reliquae gemmae hac accedente ceciderunt.19 Tunc pontifex intelligens non esse consortium coelestibus cum terrenis, fabricata cruce ex auro purissimo, eam gemmam media intercapedine locat, et populo adorandam praebet.20 Nec mora, fugato, ut diximus, hoste, civitas liberata est.21 Iam ex hoc multi infirmi hausto vino vel aqua in qua gemma abluitur, protinus sanitati redduntur.22 Denique cum adorata fuerit, si a peccato est homo immunis, et ipsa apparet clara: caeterum si, ut plerumque assolet, humanae fragilitati aliquid detulerit criminis, tota ei videtur obscura, miramque praebet discretionem inter innocentem et noxium; cum uni atra, alteri monstretur splendida.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.7v bnf1712.8 bnf2204.18 bnf9733.8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik