monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36 > 2 > 32 > 37 > 33 > 41 > 38 > 22 > 40 > 29 > 43 > 33 > 41 > 89 > 96 > 44 > 4 > 24 > 45 > 48 > 99 > 28 > 36 > 84 > 40 > 48 > 29 > 8 > 19 > 33 > 41 > 34 > 37 > 39 > 89 > 96 > 44 > 72 > 38 > 86 > 40 > 26 > 52 > 40 > 29 > 29 > 82 > 13 > 5 > 24 > 68 > 44 > 16 > 36 > 31 > 84 > 44 > 14 > 22 > 47 > 46 > 83 > 37 > 10 > 87 > 12
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XI. De monasterio Hierosolymitano, et miraculis per virtutem sanctae Mariae reliquiarum. <<< >>> XIII. De gemma Vasatensi nata divinitus.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XII. De sancto Ioanne Baptista.
1 Ioannes vero Baptista astu Herodis per Herodiadem uxorem fratris, in carcerem colligatur (An. 30).2 Tunc temporis a Galliis matrona quaedam Hierosolymis abierat, pro devotione tantum, ut Domini et Salvatoris nostri praesentiam mereretur.3 Audivit autem quod beatus Ioannes decollaretur (An. 31 aut 32): cursu illuc rapido tendit, datisque muneribus supplicat percussori, ut eam sanguinem defluentem colligere permitteret non arceri.4 Illo autem percutiente, matrona concham argenteam praeparat, truncatoque martyris capite, cruorem devota suscepit: quem diligenter in ampulla positum patriam detulit, et apud Vasatensem urbem, aedificata in eius honore ecclesia, in sancto altari collocavit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.7v bnf1712.8 bnf2204.18 bnf9733.8