monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, X. De puero Iudaeo valde memorandum miraculum. <<< >>> XII. De sancto Ioanne Baptista.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XI. De monasterio Hierosolymitano, et miraculis per virtutem sanctae Mariae reliquiarum.
1 Monasterium est valde magnum in Hierusalem, non modicam habens congregationem, in quo non solum devotio populi saepe plurima confert, verum etiam imperatoris iussu ibi non minima largiuntur.2 Accidit autem quodam tempore ut prae penuria egestatis valde eis victus necessaria defecissent.3 Congregatio enim garrula monachorum, cum una atque alia die refectionis alimoniam non caperent, vociferantur ad abbatem, dicentes: Largire cibos, aut permitte discedere unumquemque in locum quo vitam propagare possit, alioqui nec te consulto abscedimus, ne pereamus fame.4 Haec iis dicentibus ait abbas: Oremus, fratres dilectissimi, et Dominus ministrabit nobis cibos; nec enim potest fieri ut deficiat triticum in eius monasterio quae frugem vitae ex utero pereunti intulit mundo.5 Quibus vigilantibus nocte tota, ac psallentibus, mane orto ita reperiunt cuncta horreorum habitacula repleta tritico, ut vix vel reserari ostium posset.6 Accepto autem cibo, gratias egerunt Deo.7 Post multos vero annos iterum deficiente cibo, clamaverunt monachi ad abbatem, qui ait: Vigilemus ac deprecemur Dominum, et forsitan transmittere dignabitur alimenta.8 Denique prosternuntur ad pavimentum templi.9 Vigilantes itaque noctem in psalmis hymnisque et canticis spiritalibus perduxerunt.10 Cumque se post matutinos somno dedissent, venit angelus Domini, et posuit super altare multitudinem innumeram auri.11 Erant enim ostia aedis obserata.12 Exsurgente autem mane abbate cum monachis ad celebrandum cursum, viderunt multitudinem auri super altare.13 Et ait abbas custodi aedis.14 Quis praefectorum nuc ingressus est, qui haec derunt? Respondit: Post egressum vestrum nullus hic hominum accessum habuit, sed ostii clavem munitam retinui, et mecum habui, donec surgeres ad commovendum signum.15 Tunc stupens abbas cum monachis, munus coeleste intellexit: gratiasque Deo agens collegit, comparatisque victui necessariis, plebem creditam affluenter refecit.16 Nec mirum si beata Virgo sine labore suis protulit victum, quae sine coitu viri concipiens, virgo permansit et post partum.17 Huius beatae Virginis reliquias cum sanctorum apostolorum vel beati Martini quadam vice super me in cruce aurea positas exhibebam.18 Cumque per viam graderemur, conspicio haud procul a via hospitiolum cuiusdam pauperis incendio concremari.19 Erat autem a foliis, quae ignibus maxima praestant fomenta, contectum.20 Currebat miser cum liberis et uxore aquam deportans, sed flammae non mitigabantur.21 Tunc extractam a pectore crucem elevo contra ignem: mox in aspectu sanctarum reliquiarum ita cunctus ignis obstupuit, ac si non fuisset accensus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.7r bnf1712.7 bnf2204.18 bnf9733.8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik