monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, IX. De mirabilibus basilicae beatae virginis Mariae, ab imperatore Constantino exstructae. <<<     >>> XI. De monasterio Hierosolymitano, et miraculis per virtutem sanctae Mariae reliquiarum.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT X. De puero Iudaeo valde memorandum miraculum.

1 Quid igitur in Oriente actum fuerit, ad corroborandam fidem catholicam non silebo.2 Iudaei cuiusdam vitrarii filius, cum apud Christianos pueros ad studia litterarum exerceretur, quadam die dum missarum festa in basilica beatae Mariae celebrarentur, ad participationem gloriosi corporis et sanguinis dominici cum aliis infantibus infans Iudaeus accessit.3 Quo sancto assumpto, gaudens ad domum patris revertitur: illoque operante inter amplexus et oscula, quae acceperat cum gaudio refert.4 At ille Christo Domino ac suis legibus inimicus ait: Si cum his infantibus communicasti, oblitus paternae pietatis, ad ulciscendam Mosaicae legis iniuriam, parricida in te durus existam.5 Et apprehensum puerum in os fornacis ardentis proiecit, adiectisque lignis quo vehementius exureretur, insistit.6 Sed non defuit illa misericordia quae tres quondam Hebraeos pueros Chaldaico in camino proiectos nube rorulenta resperserat.7 Ipsa enim et hunc inter medios ignes et prunarum moles iacentem prorsus consumi non patitur.8 Cum autem audisset mater quod scilicet filium communem pater deliberasset exurere, cucurrit ad liberandum eum.9 Sed cum vidisset incendia ab ore fornacis patulo huc et illuc flamma dominante respergi, ornatum capitis ad terram proiecit, diffusaque caesarie se miseram clamitans, civitatem vocibus implet.10 Quod eum Christiani, quid actum fuerat didicissent, concurrunt omnes ad tam iniquum spectaculum, retractisque ignibus ab ore fornacis, inveniunt puerum quasi super plumas mollissimas decumbentem.11 Quo extracto, admirantur omnes illaesum, clamoribusque locus ille repletur, et sic Dominum omnis populus benedicit.12 Conclamabant etiam ut auctorem huius sceleris in ipsas proiicerent flammas.13 Proiectum autem ita totum ignis absorbuit, ut vix de ossibus eius parvum quodammodo relinqueretur indicium.14 Interrogantes autem infantulum Christiani quale ei inter ignes fuisset umbraculum, ait: Mulier quae in basilica illa ubi panem de mensa accepi, in cathedra residens, parvulum in sinu gestat infantem, haec me pallio suo, ne ignis voraret, operuit.15 Unde indubitatum est beatam ei Mariam apparuisse.16 Agnita ergo infans fide catholica, credidit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ac salutaribus aquis ablutus una cum genitrice sua, denuo sunt renati.17 Multi Iudaeorum exemplo hoc in urbe illa salvati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.6v bnf1712.7 bnf2204.17 bnf9733.7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik