monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, VIII. De tunica Christi inconsuta. <<<     >>> X. De puero Iudaeo valde memorandum miraculum.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT IX. De mirabilibus basilicae beatae virginis Mariae, ab imperatore Constantino exstructae.

1 Maria vero gloriosa genitrix Christi, ut ante partum, ita virgo creditur et post partum, quae, ut supra diximus (Cap. 4), angelicis choris canentibus, in paradisum, Domino praecedente, translata est.2 Cuius basilica ab imperatore Constantino admirabili opere fabricata renidet: ad quam adductae columnae cum prae magnitudine levari non possent, eo quod esset circuitus earum sedecim pedum, ac diebus singulis casso labore fatigarentur, apparuit artifici sancta Virgo per visum, dicens: Noli moestus esse, ego enim tibi ostendam qualiter hae queant elevari columnae.3 Et ostendit ei quae aptarentur machinae, qualiter suspenderentur trochleae, atque funium extenderentur officia, illud addens: Coniunge tecum tres pueros de scholis, quorum hoc adiutorio possis explere.4 Quod cum ille evigilans quae praecepta fuerant coaptasset, vocatis tribus pueris ab scholis, erexit summa velocitate columnas.5 Praestitum est populis spectare miraculum admirandum, ut quod multitudo virorum fortium levare nequiverat, tres pueruli absque virtute perfecti operis sublevarent.6 Huius festivitas sacra mediante mense undecimo celebratur.7 Nam in oratorio Marciacensis domus Arverni territorii eius reliquiae continentur.8 Adveniente vero hac festivitate, ego ad celebrandas vigilias ad eum accessi.9 Cumque per obscuram noctem properarem ad oratorium, suspicio a longe per fenestras ita immensam claritatem effulgere, ut putaretur ibi multitudo lychnorum ac cereorum esse accensa.10 Credens igitur quod aliqui devotorum iam nos ad celebrandas vigilias praecessissent, accedo ad ostium: pulso, nec quemquam invenio, repertumque ostium clave munitum, cuncta silentio data, deprehendo.11 Quid plura? transmittimus ad custodem, cui tunc erat obserandi cura, ut scilicet ostium clave exhibita reseraret.12 Dum autem ille venit, nos accendimus aforis cereum.13 Interea aperitur sponte et ostium: ingressisque nobis, credo a caligine peccatorum meorum, claritas quam admirabamur aforis, apparente cereo nostro, discessit; nihil tamen praeter virtutem gloriosae Virginis aliud penitus videre potuimus, unde claritas illa fuisset exorta.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.6r bnf1712.7 bnf2204.17 bnf9733.6

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik