monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, VII. De lancea, corona spinea, et columna. <<< >>> IX. De mirabilibus basilicae beatae virginis Mariae, ab imperatore Constantino exstructae.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT VIII. De tunica Christi inconsuta.
1 De tunica vero beati corporis non consuta, desuper contexta per totum, quae iuxta Davidicum vaticinium sub sorte iacuerat, fides evangelica pandit.2 Ait enim: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortes (Ioan. XIX, 24).3 De hac vero immaculati Agni tunica, quae a quibusdam audivi, silere nequeo.4 Ferunt autem in civitate Galatheae, in basilica, quae ad sanctos Archangelos vocitatur, retineri.5 Est enim haec civitas, ab urbe Constantinopolitana, quasi millibus centum quinquaginta, in qua basilica est crypta abditissima: ibique in arca lignea hoc vestimentum habetur inclusum.6 Quae arca a devotis atque fidelibus cum summa diligentia adoratur, non immerito digna quae hoc vestimentum retineat, quod dominicum corpus vel contingere meruit, vel velare.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.6r bnf1712.6 bnf2204.16 bnf9733.6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik